Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 258 > >|
1 cernimus e sucis, alio nidoris odores.
praeterea manare aliud per saxa videtur,
atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
argentoque foras aliud vitroque meare.

namn fluere hac species, illac calor ire videtur,
atque aliis aliut citius transmittere eadem.

scilicet id fieri cogit natura viarum
multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
propter dissimilem naturam textaque rerum.
Quapropter, bene ubi haec confirmata atque locata
omnia constiterint nobis praeposta parata,
quod superest, facile hinc ratio reddetur et omnis
causa patefiet quae ferri pelliciat vim.

principio fluere e lapide hoc permulta necessest
semina sive aestum qui discutit aera plagis,
inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.

hoc ubi inanitur spatium multusque vacefit
in medio locus, extemplo primordia ferri
in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.

nec res ulla magis primoribus ex elementis
indupedita suis arte conexa cohaeret
quam validi ferri natura et frigidus horror.

quo minus est mirum, quod dico, ibus ex elementis
corpora si nequeunt e ferro plura coorta
in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
quod facit, et sequitur, donec pervenit ad ipsum
iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.

hoc fit idem cunctas in partis, unde vacefit
cumque locus, sive e transverso sive superne

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index