Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1pauimentum eſſe omni arte exſculptiſſimum / atque multo ele
gantiſſimum / et
in primis quoad in te ſit manſurum.
Quare
percommoda erit inteſtina ſub tectis cruſtatio ex marmore
uitro aut contabulata aut circumexſecta.
Extimum uero pro mo
re ueterum probabitur cruſta inducta calce ſigillis aſperſa.
In
utriſque curabitur ut ſignis tabuliſque apta et decentiſſima lo
ca et ſedes contribuantur.
Et præſertim in porticu monumen
ta
rerum geſtarum picturis belliſſime commendabuntur.
Intra ue
ro in templo tabulas potius habere uolo pictas / quam picturas pa
rietibus ipſis inductas: uel ſignis potius quam tabulis delecta
bor: ni forte ſint eiuſmodi / quas Cæſar dictator ut ædem Ve
neris
genitricis ornaret duas talentis ' emit nonaginta.
Et pi
cturam ego bonam / nam turpare quidem parietem eſt pingere
quod male pingas / non minore uoluptate animi contemplabor /
quam legero bonam hiſtoriam.
Pictor uterque eſt: ille uerbis pin
git: hic penniculo docet rem.
Cætera utriſque paria et commu
nia
ſunt.
In utriſque et ingenio maximo et incredibili dili
gentia opus eſt.
Sed uelim in templis cum pariete tum et paui
mento nihil adſit / quod meram philoſophiam non ſapiat.
In ca
pitolio affuiſſe comperio leges tabulis æneis inſcriptas: quibus
imperium regerent: eaſque cum templum arſiſſet: fuiſſe reſtitu
tas a Veſpaſiano principe ad numerum trium milium.
In limi
ne Apollinis delii inſculptos fuiſſe uerſus memorant quibus
edocerentur homines qua hærbarum compoſitione aduerſus omnia
uenena uterentur.
Nos eas apponendas admonutiones duce
mus: quibus iuſtiores / modeſtiores / frugalioreſque / omni uir
tute ornatiores / et ſuperis gratiores reddamur.
Qualia ſunt
quæ leguntur.
Talis eſto / qualis uideri uelis. Ama / et ama
bere / et eiuſmodi.
Maximeque pauimentum refertum uelim eſſe
lineis et figuris: quæ ad res muſicas et geometricas pertine
ant: ut omni ex parte ad animi cultum excitemur.
Aſſueue
re ueteres cum in templis tum in porticibus res rariſſimas or
namenti gratia imponere.
Quale illud in templo Herculis:
qui formicarum cornua ab indis deuecta: et Veſpaſiani qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index