Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
211 29
212 30
213 31
214 32
215 33
216 34
217 35
218 36
219 37
220 38
221 39
222 40
223 41
224 42
225 43
226 44
227 45
228 46
229 47
230 48
231 49
232 50
233
234
235 51
236 52
237 53
238 54
239 55
240 56
< >
page |< < (64) of 347 > >|
24864 portio M F N maior portione H F I (totum ſua parte) ſed portio M F N æ-
qualis eſt portioni A B C (cum ſit D F ad F L, vt D B ad B E) 1140. h. portio A B C erit maior H F I, &
hoc ſemper de qualibet alia portione, cu-
ius diameter æqualis ſit axi B E:
ergo portio A B C eſt _MAXIMA_ portio-
num æqualium diametrorum.
Quod erat vltimò demonſtrandum.
THEOR. XXX. PROP. XLIX.
MAXIMA portionum ſemi- Ellipſi minorum, & æqualium dia-
metrorum eſt ea, cuius diameter ſit minoris ſemi-axis ſegmentum.
MINIMA verò, cuius diameter ſit ſegmentum maioris ſemi-axis.
ESto A B C D Ellipſis, cuius axis maior ſit B D, minor A C, centrum
E, ſitque ex minori ſemi-axe A E demptum ſegmentum A G, &
ex
maiori B E ipſi A G ſit æquale B F perque puncta G, F applicatæ ſint
axibus rectæ L G M, H F I.
Dico portionem L A M eſſe _MAXIMAM_, &
H B I _MINIMAM_ aliarum portionum eiuſdem Ellipſis circa diametros ipſis
A G, B F æquales.
Quod L A M ſit maior H B I patet ſic.
204[Figure 204] Nam cum ſit E A minor E B, A G verò
æqualis B F, habebit.
E A ad A G mi-
norem rationem quàm E B ad B F:
fiat
ergo E B ad B N, vt E A ad A G, &
ha-
bebit E B ad B N minorem rationem
quàm E B ad B F, ſiue B N erit maior
B F;
quare applicata O N P cadet infra
H I:
& cum ſit vt E A ad A G, ita E B
ad B N, erit portio L A M ęqualis 22ibidem. tioni O B P, ſed hæc maior eſt portione
H B I, totum parte, ergo L A M maior
eſt H B I.
Præterea, ducta inter ſemi-axes qua-
cunque ſemi-diametro E Q, ex ipſa, quę
maior eſt E A (eo quod hæc ſit ſemi-dia-
metrorum _MINIMA_ ) &
eò maior 3386. pri-
mi huius.
A G, dematur Q R æqualis ipſi A G, vel B F, appliceturque S R T.
Iam
cum ſit E A minor E Q, &
A G æqualis Q R, habebit E A ad A G mi-
norem rationem, quàm E Q ad Q R, ac ideò vti ſuperiùs oſtendimus, por-
tio L A M erit maior portione S Q T.
Eadem ratione, cum ſit E Q minor
E B, (eò quod hæc ſit ſemi-diametrorum _MAXIMA_) &
Q R ęqualis B 44ibidem. habebit E Q ad Q R minorem rationem quàm E B ad B F, quapropter
portio S Q T maior erit portione H B I, &
hoc ſemper de qualibet portio-
ne, cuius diameter ſit inter ſemi- axes;
quare portio L A M erit _MAXIMA_,
&
H B I _MINIMA_ portionum æqualium diametrorum. Quod erat demon-
ſtrandum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index