Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (26) of 760 > >|
24826ARIST. DE COELO& ultimum unum eße neceße eſt. Quod ſi ſit, & cœlum
his eiſdem profectò ſignis, eiſdemq́ neceßitatibus unum ſo
lum &
non plures eße neceße eſt. Eße autem quippiam
quò ferri terra eſt apta, acignis, ex cæteris etiam patet:
o-
mnino enim id, quod mouctur, ex quopiam in quippiam mu
tatur, atq;
hæc ex quo inquam, & in quod, ſpecie differunt:
omnis autem mutatio, finita eſt ſanè. Id enim quod ſanatur,
ex morbo it ad ſanitatem:
& id quod accreſcit, è quantitate
parua ad magnam accedit:
& id ergo quod fertur legẽ ean
dem ſubit:
etenim hoc ex loco in locum eundo fit. Id ergo ex
quo, &
id ad quod aptum eſt ferri, ſpecie differre oportet:
quemadmodũ id quod ſanatur, non quibus ſine ullo diſcri-
mine pergit, neq;
quo uult hiſce qui mouet. Etignis ergo, et
terra, non in infinitum, ſed in oppoſita ſanè feruntur:
ſupra
autem &
infra, ſunt ea quæ in loco ſubeunt oppoſitionem.
Quibus efficitur, ut hæc lationis ſint fines: nam & con-
uerſio, oppoſita quodammodo habet ea, quæ per diametrũ
distant:
toti uerò nõ eſt contr arium quicquã. Quare & ex
hiſce motio quodammodo in oppoſita fit, atq;
finita. Sit
igitur quiſpiam exitus, &
non ſine fine ferãtur neceſſe eſt.
Non ferri autẽ hæc in infinitũ, ſignum etiam hoc eſſe uide-
tur:
terra nanq; & ignis quo propinquiora ſunt locis ſuis,
illa quidẽ medio, ignis uerò ſupero loco, eò celerius porrò
feruntur.
Quòd ſi infinitus eſſet ſuperus locus, infinita
nimirum &
celeritas eſſet: & ſi celeritas infinita eſſet, &
grauitas etiam &
leuitas infinita eſſet. Nam ut id quod
inferius pergeret celeritate differens, grauitate celere eſſet,
ſic ſi infinita eſſet huius accretio, &
incrementum ſanè ce-
leritatis infinitum etiã eſſet.
At uerò neque ab alio, neque
ui (ut quidam inquiunt) extruſum, ſurſum alterum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index