Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 579 > >|
1

cùm imminet aliqua diuturna, & continuata pluuia
in illa regione, tunc mercurius in fiſtula per aliquos
gradus ſupra conſuetam altitudinem eleuatur, è con­
trà pluuia iam actu cadente mercurius in prædicta fi­
ſtula deprimi ſolet, nec eſt exigua prædicta differen­
tia, multotiès enim Piſis obſeruaui in diuturnis plu­
uioſis tempeſtatibus variaſſe mercurij altitudinem̨
per duodecim gradus, ſcilicèt per latitudinem vnius
pollicis.
Quia verò aſſeruo penès me exemplar epi­
ſtolæ, quam Sereniſſimo Principi Leopoldo modò
Cardinali ampliſſimo anno 1657. ſcripſi circa hanc
materiam, hìc afferam breuiter ea, quæ tunc ſpecu­
latus ſum, quod nimirùm fieri poteſt ob aeris preſ­
ſionem ſupra mercurium ſtagnantem in fiſtula, vt an­
te pluuiam aer multò magis grauitet, & comprimat,
quam in ipſo pluuiæ deſcenſu, quod vt clariùs oſten­
dam, præmittendum eſt.
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
PROP. CXIV.
In fiſtula Torricelliana intra puteum demerſa ſi aqua
à grauiori ſuper addito fluido occupetur, mercu­
rius in fistula altiùs ſubleuatur, at post
illius delapſum denuo mercurius
deprimitur.
SVmpta fiſtula vitrea ABC flexa in B, & facto iņ
ea vacuo, more ſolito, mercurius eleuetur vſque
ad F, demittatur poſtea fiſtula intra vas vitreum cy­
lindricum DE maximę altitudinis earum quæ exca-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index