Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1libus in ratione continuò dupla. Sed cùm tu nihil am­
pliùs habeas, quàm quod te obiter attigiſſe memora­
tum ſuperiùs eſt; ideò nihil eſt addendum ad ea, quæ in.
Reſponſione leguntur.
IN ARTICVLOS XLIII, & XLIV. De Tempore,
quo globum ferrcum caſurum ex Luna in
Terram contendit.
Quod autem numero xliij, & xliv. incredibilem putas
celeritatem, qua globus ferreus à Luna ad terram deſcende­
ret in continua ratione dupla: non ſufficienter probat eam ex
natura rei tantam eſſe non debere: ac tecum ego quoque arbi­
tror eam adeò immenſam reipsâ eſſe non poſſe, quantumvis id
natura exigeret: quod medium tantam, adeóque celerem par­
tium diuiſionem, ac rarefactionem pati poſſe non videatur:
quod ſatis à me inſinuatum non ignoras.
Peracta Concluſione, fuit tibi, quaſi illuſtre quod­
dam Exemplum prolixus huiuſmodi caſus, vt in ip­
ſo exprimeres, quanta eſſetvis progreſſionis in ratione
continuò dupla.
Quòd ego porrò celeritatem, qua tu
ſtatuiſti globum ferreum caſurum ex Luna in terram
minutis non omninò duobus, tantam non eſſe ex rei
natura, abundè ſatis probauerim: vel ex eo conſtat,
quòd monſtratum ſit, eam non eſſe iuxta progreſſum,
quem natura in motu grauium decidentium inſtituit:
& euerſum ſit fundamentum, cui ipſam ſuperſtruxeras,
ratio ſcilicet eadem ſpatiorum, ac velocitatum; idque
non modò Experimentis aliis, ſed illo etiam, quod à
te vſurpatum, deprehenſum eſt, ſecus ſe habere, & ſecus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index