Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Table of figures

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1ter AD: & circa axim EF, ſtet cylindrus, vel portio cylin­
drica MN abſciſſa ijſdem planis cum portione ABCD
ex cylindro, vel portione cylindrica, ſphæræ, vel ſphæroidi
BCR circa eius axim CFSR circumſcripta, cuius ſit cen
trum grauitatis H, ac propterea ſecta FS bifariam in pun
cto H. reliqui autem
dempta portione AB
CD ex ſolido MN ſit
centrum grauitatis K,
quod cadet in FH, &
portionis ABCD cen
trum grauitatis in ipſa
HS cadet, quod ſit L.
Dico eſſe HK ad KL,
vt duo rectangula GF
R, FSE, vnà cum
duabus tertiis quadra­
ti FS, ad quadratum
EG.
Quoniam enim
180[Figure 180]
ſimiliter vt ante oſtenderemus eſſe HK ad KL, vt eſt
portio ABCD ad ſolidum MN: ſed portio ABCD
ad ſolidum MN, eſt vt duo rectaugula GFR, ESF, vnà
cum duabus tertiis quadrati FS, ad quadratum EG; vt
igitur duo prædicta rectangula, vnà cum duabus tertiis
quadrati FS ad quadratum EG, ita erit HK ad KL.
Quod erat demonſtrandum.
PROPOSITIO XXXV.
Omnis maioris portionis ſphæræ, vel ſphæroi­
dis centrum grauitatis eſt in axe, primum bifa­
riam ſecto: deinde ſecundum centrum grauitatis
reliqui dempta portione ex cylindro, vel portione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index