Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Table of figures

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1
DE MOTU
CORPORUM
SECTIO II.
De motu Corporum quibus reſiſtitur in duplicata ra­
tione Velocitatum.
PROPOSITIO V. THEOREMA III.
Si Corpori reſiſiitur in velocitatis ratione duplicata, & idem ſola
vi inſita per Medium ſimilare movetur; tempora vero ſuman­
tur in progreſſione Geometrica a minoribus terminis ad majores
pergente: dico quod velocitates initio ſingulorum temporum
ſunt in eadem progreſſione Geometrica inverſe, & quod ſpatia
ſunt æqualia quæ ſingulis temporibus deſcribuntur.
Nam quoniam quadrato velocita­
149[Figure 149]
tis proportionalis eſt reſiſtentia Me­
dii, & reſiſtentiæ proportionale eſt
decrementum velocitatis; ſi tempus
in particulas innumeras æquales divi­
datur, quadrata velocitatum ſingulis
temporum initiis erunt velocitatum
earundem differentiis proportionalia.

Sunto temporis particulæ illæ AK,
KL, LM,&c.
in recta CDſumptæ,
& erigantur perpendicula AB, Kk,
Ll, Mm,&c.
Hyperbolæ BklmG,
centro CAſymptotis rectangulis CD, CHdeſcriptæ, occurrentia
in B, k, t, m,&c. & erit ABad Kkut CKad CA,& diviſim
AB-Kkad Kkut AKad CA,& viciſſim AB-Kkad AK
ut Kkad CA,adeoque ut ABXKkad ABXCA.Unde, cum
AK& ABXCAdentur, erit AB-Kkut ABXKk; & ultimo,
ubi coeunt AB& Kk,ut ABqueEt ſimili argumento erunt Kk-Ll,
Ll-Mm,&c.
ut Kkq, Llq,&c. Linearum igitur AB, Kk, Ll, Mm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index