Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1quadrata ſunt ut earundem differentiæ; & idcirco cum quadrata ve­
locitatum fuerint etiam ut ipſarum differentiæ, ſimilis erit amba­
rum progreſſio.
Quo demonſtrato, conſequens eſt etiam ut areæ
his lineis deſcriptæ ſint in progreſſione conſimili cum ſpatiis quæ
velocitatibus deſcribuntur.
Ergo ſi velocitas initio primi tempo­
ris AKexponatur per lineam AB,& velocitas initio ſecundi KL
per lineam Kk,& longitudo primo tempore deſcripta per aream
AKkB; velocitates omnes ſubſequentes exponentur per lineas
ſubſequentes Ll, Mm,&c. & longitudines deſcriptæ per areas
Kl, Lm,&c. Et compoſite, ſi tempus totum exponatur per ſum­
mam partium ſuarum AM,longitudo tota deſcripta exponetur per
ſummam partium ſuarum AMmB.Concipe jam tempus AMita
dividi in partes AK, KL, LM,&c. ut ſint CA, CK, CL, CM,
&c.
in progreſſione Geometrica; & erunt partes illæ in eadem pro­
greſſione, & velocitates AB, Kk, Ll, Mm,&c. in progreſſione ea­
dem inverſa, atque ſpatia deſcripta Ak, Kl, Lm,&c. æqualia.
Q.E.D.
LIBER
SECUNDUS.
Corol.1. Pater ergo quod, ſi tempus exponatur per Aſymptoti
partem quamvis AD,& velocitas in principio temporis per ordi­
natim applicatam AB; velocitas in fine temporis exponetur per
ordinatam DG,& ſpatium totum deſcriptum per aream Hyper­
bolicam adjacentem ABGD; necnon ſpatium quod corpus ali­
quod eodem tempore AD,velocitate prima AB,in Medio non
reſiſtente deſcribere poſſet, per rectangulum ABXAD.
Corol.2. Unde datur ſpatium in Medio reſiſtente deſcriptum, ca­
piendo illud ad ſpatium quod velocitate uniformi ABin medio non
reſiſtente ſimul deſcribi poſſet, ut eſt area Hyperbolica ABGD
ad rectangulum ABXAD.
Corol.3. Datur etiam reſiſtentia Medii, ſtatuendo eam ipſo mo­
tus initio æqualem eſſe vi uniformi centripetæ, quæ in cadente cor­
pore, tempore AC,in Medio non reſiſtente, generare poſſet velo­
citatem AB.Nam ſi ducatur BTquæ tangat Hyperbolam in B,
& occurrat Aſymptoto in T; recta ATæqualis erit ipſi AC,&
tempus exponet quo reſiſtentia prima uniformiter continuata tolle­
re poſſet velocitatem totam AB.
Corol4. Et inde datur etiam proportio hujus reſiſtentiæ ad vim
gravitatis, aliamve quamvis datam vim centripetam.
Corol.5. Et viceverſa, ſi datur proportio reſiſtentiæ ad datam
quamvis vim centripetam; datur tempus AC,quo vis centripeta
reſiſtentiæ æqualis generare poſſit velocitatem quamvis AB; & in-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index