Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 258 > >|
1 corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
sponte sua sursum possunt consurgere in auras.

huc accedit item (quare queat id magis esse,
haec quoque res adiumento motuque iuvatur)
quod, simul a fronte est anelli rarior aer
factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
continuo fit uti qui post est cumque locatus
aer a tergo quasi provehat atque propellat.

semper enim circumpositus res verberat aer;
sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
parvas ad partis subtiliter insinuatus
trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.

denique res omnes debent in corpore habere
aera, quandoquidem raro sunt corpore et aer
omnibus est rebus circumdatus adpositusque.

hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aer,
sollicito motu semper iactatur eoque
verberat anellum dubio procul et ciet intus
scilicet: ille eodem fertur quo praecipitavit
iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
interdum, fugere atque sequi consueta vicissim.

exultare etiam Samothracia ferrea vidi
et ramenta simul ferri furere intus ahenis
in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset:
usque adeo fugere ab saxo gestire videtur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index