Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="6">
            <p type="main">
              <s id="s.001735">
                <pb xlink:href="082/01/249.jpg" pagenum="287"/>
              corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
                <lb/>
              quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
                <lb/>
              sponte sua sursum possunt consurgere in auras.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001736">huc accedit item (quare queat id magis esse,
                <lb/>
              haec quoque res adiumento motuque iuvatur)
                <lb/>
              quod, simul a fronte est anelli rarior aer
                <lb/>
              factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
                <lb/>
              continuo fit uti qui post est cumque locatus
                <lb/>
              aer a tergo quasi provehat atque propellat. </s>
              <s id="s.001737">
                <lb/>
              semper enim circumpositus res verberat aer;
                <lb/>
              sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
                <lb/>
              parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
                <lb/>
              </s>
              <s id="s.001737a">hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
                <lb/>
              parvas ad partis subtiliter insinuatus
                <lb/>
              trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001738">denique res omnes debent in corpore habere
                <lb/>
              aera, quandoquidem raro sunt corpore et aer
                <lb/>
              omnibus est rebus circumdatus adpositusque.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001739">hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aer,
                <lb/>
              sollicito motu semper iactatur eoque
                <lb/>
              verberat anellum dubio procul et ciet intus
                <lb/>
              scilicet: ille eodem fertur quo praecipitavit
                <lb/>
              iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001740">Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
                <lb/>
              interdum, fugere atque sequi consueta vicissim.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001741">exultare etiam Samothracia ferrea vidi
                <lb/>
              et ramenta simul ferri furere intus ahenis
                <lb/>
              in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset:
                <lb/>
              usque adeo fugere ab saxo gestire videtur.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001742"/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>