Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
COMMENTARIVS.
An quia quæ quidem.] Altera eſt eiuſdem diorismou= pro­
blematis demonſtratio.
quæ ſic concludetur.
Innatantia in vortice latio vorticoſa aquæ vincit, vel non
vincit.
Si non vincat ob grauitatem, quæ excedit celeritatem
circuli, non ferentur in eo, in quo ſunt circulo.
quia latio vor­
ticoſæ aquæ vinceret.
Multò minus in maiori. Relinquitur er­
gò, vt in minori id eſt interiori, vt qui tardior ſit, ferantur,
& ſimili ratione ab hoc quouſque ad medium veniant.
Si verò vincat, vt primum quidem vincat, tandem tamen
non vincit.
Oportet enim vt modò hæc latio grauitatem
innatantium celeritate ſua vincat: modò ipſa innatantia
ſua grauitate celeritatem lationis vorticoſæ aquæ vin­
cant.
Vnumquodque enim nititur ſemper, ne vincatur.
Et ſic idem fiet, quod ante: vt innatantia ad interiorem feran­
tur, & ad eum denique terminum, in quo violentia vorticis
non amplius voluantur.
Hic autem terminus medium eſt vor­
ticis ad quod omnia congregantur.
Innatantia igitur in aqua vorticoſa ad medium deuoluuntur. quod
fuit demonſtrandum.
Hactenus fuerunt duæ demonſtrationes Ariſtotelis, quæ vt dixi
præſupponunt gurgitis vortices eſſe circulos concentricos, quod fal­
ſum eſt, quia ſunt linea ſpiralis vnius aut plurium reuolutionum.
Præterea nullam mentionem facit decliuitatis ſuperficiei aquæ vor­
ticoſæ verſus medium, quæ res maximè confert ad deſcenſum rei in­
natantis, & eiuſdem deuolutionis ad medium.
Ibi enim ſpecus quæ­
dam ſub aquis in terra latet, quæ a)/bussos quaſi a)neu bu/ssou ſine
fundo dicta eſt.
Et in quam tanquam ex alto confluunt magna ce­
leritate aquæ.
Indicium huius eſt, quod pluma innatans ad hoc exa­
ctè medium cum delata eſt, ſtatim abſorbetur, tracta ſcilicet deſcen­
ſu aquæ: alioqui natura leuior infra aquam non deſcendet, tan­
tum abeſt, vt quæ grauia ſunt non ibi ſubitò ſummergantur.
His
ita poſitis demonſtratio problematis Aristotelici eſt facilis &
breuis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index