Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 1055 > >|
1
vocis notionem: verùm quia non erat ea propria & princeps ſignificatio; ab Ariſtotele repudia­
ta fuerit in concluſione, haud ſecus atque id quod eſt, ab eo quod eſt, contra Parmenidem aliquan­
do ſeparatum fuerit conceſſum non eſſe etiam id quod eſt propter analogiam eorum quæ ſunt.
Sed redeo ad rem. quia natura multiplex eſt, de ea quę propriè natura dicitur, inſtituendus eſt fer­
mo: hęc verò complectitur materiam & formam.
Quare nos vtriuſque communem definitionem
hoc loco tractare conſtituimus, vt traditis communibus earum attributis formam ipſam explicare
ſigillatim liceat, & indicare quo'nam officio fungatur in motu, quod nos in hoc libro potiſsimum
quęrimus.
Eam igitur ita definiebat Ariſtoteles. Initium quoddam τοῦ κινεῖ̂σται καὶ ἠρεμεῖν.
ideſt, mouendi & quieſcendi illius in quo eſt primò, per ſe, & non per accidens. At verò offi­
cium noſtrum erit nunc, vt id quod breuiter ab Ariſtotele pro munere diffinitionis eſt factum
(breuem etenim illam eſſe oportet; nam breuitas ad perſpicuitatem quę animus diffinitionis eſt,
vt ita dicam, valde conducit) planius reddamus, tùm rudiore quadam ſpecie percurrendo vim
ſingularum partium quæ in illa ſunt poſitæ, tum deinde ad tenue elimata ratione veritatem di­
ctorum explorando: ex illo enim primo congreſſu fiet, vt quod maximè poſtulatur in definitio­
ne, pręſtemus, quòd ſic res definienda ab aliis omnibus ſeparabitur: deinde quoniam eadem ſo­
lent eſſe principia conſtitutionis, quæ ſunt etiam cauſſæ diſtinctionis; poſtquam conſtituta fue­

rit natura, ſedulò tractanti, ſe ipſam patefaciet primùm, deinde monſtrabit exitum in omneis
quæſtioneis quarum gratia nos hîc cum cęteris philoſophis laboramus.
Itaque noſſe licet, hanc
eſſe generalem partitionem omnium rerum auctore Syriano 3. primæ philoſ.
ſiue exiſtant in
natura, ſiue ſubiiciantur methodis, ſiue etiam cadant in mentem, omne id quod eſt, aut eſſe
principium, aut ex principio; numeratur autem natura in iis quæ ſunt principia; quapropter
ab aliis diſtinguitur quæ ſunt ex principiis.
Porrò principium multiplex; aut enim ex quo
primùm mouetur quippiam, vt principium itineris, & quod dici conſueuit magnitudinis.
ideſt,
quod in quanto primum exoritur, vt in animali cor, aut aliquo pacto mutari cœpit, aut do­
ctrinæ principium, vnde ſcilicet, quis addiſcit facilius: aut temporis, quando nimirum mo­
ueri cœpimus; aut rei principium quod eſt idem àc cauſſa talis autem principij conditiones
hę ſunt, vt non fiat ex quoquam, ſed alia fiant ex ipſo, vel quia ſit pars quæ pertineat ad
eius eſſentiam quod eſt ex ipſo, vel quia ſit fundamentum functionis in aliquo.
Id natura
prius eſt & notius, nobis autem ignotius & poſterius: ita natura principium eſt, nec quod­
libet principij genus, neque principium ſimpliciter.
fortè, quia vox iſta ad vnum eſt, neque

ex toto de ſingulis partibus prædicatur, quemadmodum prædicantur vniuocę.
nanque & ho­
mo hac ratione eſt animal ſimpliciter, quà verò ſpecies & ſubiectum, non item: quoniam
eſt pars quædam animalis; ſic cùm ſint alia principia præter naturam, & magnitudinis & tem­
poris; natura eſt principium quoddam, & eſt, vti diximus, principium rei.
Cùm verò prin­
cipium & cauſſa generatim ſit duplex; nam quædam eſt extra rem cuius eſt cauſſa, quemad­
modum pater extra filium, & faber extra ſcamnum: tametſi hoc proprium eſt naturalium,
cum efficientium, tum etiam finium, vt ſint eiuſdem rationis cum eo quod efficitur, quo
item differunt ab artificioſis; quippe quòd ex homine fiat homo, non è ſcamno ſcamnum:
alia principia rem ipſam componunt, quorum quoque duplex exiſtet ratio.
Nam ſunt ali­
qua operis potius, quàm rei principia, veluti mens celi pars, non quia cęlum per ſe conſti­
tuat, ſed quòd efficiat primum mobile, ſunt alia partes rei, quemadmodum phialæ vitrum.
Generatim verò in natura ſunt principia generationis, vel quòd res genitæ ſint, vel quòd geni­
tę ſuis fungantur officiis, ac generationis quidem tria principia numerantur, priuatio, forma,
& materia; rei duo tantum materia & forma; eadem ſunt principia functionum.
Ita prin­

cipium & cauſſa eſt natura, a vt non modò ſit officij principium, ſed vt compleat rem,

& ſit cauſſa quòd ſit, eique ſit internum, quandò eſt principium in ipſo, prout ipſum eſt,
b eſt enim materia principium illud ex quo, cùm inſit, fit id quod fit, & forma per quam res

ipſa eſt.
Verumenimuerò quoniam ſic materia & forma ſunt principia ſubſtantiæ ſimplici­
ter; huiuſmodi autem ſpeculatio tranſibit methodi noſtræ limiteis, & pertinet ad primum
philoſophum; nobis enim hîc ea ſubſtantia proponitur in qua principia ſint motus & quie­
tis; profectò nos ita principia conſiderabimus, quatenus efficiunt motum & quietem in tali
ſubſtantia: neque enim abſolutè vnquam ſpectari poſſunt in methodis, ſed cum habitudi­
ne ad ea quorum ſunt principia: cùm verò quatenus ſubſtantię principia, & effectus commu­
niſsimi quod eſt eſſe, non attineant ad phyſicum, ſed quatenus ſubſtantię mobilis, & quo­
ad in ipſa efficiunt motum; inde eſt, vt exploranda ſint à nobis tanquam principia motus &
quietis.
Huc accedit quòd principia cùm ſint ignota natura & euolui debeant per nota nobis
ea verò ſunt motus & quies; etiam conſultum eſſe dicimus perſpicuitati definitionis, dum
natura explicatur per motum & quietem.
Neque item methodi ingenio repugnabit, ſi
proponatur aliquid ad definiendum ſub ea ratione qua perfectiſsimum eſt; tum verò eſt perfe­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index