Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1dens ex AB: geſtantes itidem ſint AG, & BH, ſtatura
quidem pares, ſed per accliue GH aſcendentes.
Demitta­
tur autem perpendicularis ad planum horizontis per ipſum
centrum grauitatis F, quæ ſit linea IFK ſecans in I ipſam
AB.
Grauitabit igitur centrum F in ipſo puncto I, in
eoque vices fulcimenti exercebit, vt explicatum eſt.
At pun­
ctum I propinquius eſt ipſi B, quàm ipſi A, cùm ſit inter
C & B; proindeque pars AI ſit pluſquam dimidium vectis
IB verò minus.
Ergo geſtans in B, magis grauabitur, quàm
qui in A.
Modò ſupponamus idem pondus ſuper eundem
vectem collocari vbi LM; eiusque grauitatis centrum in N, à
quo demittatur perpendicularis horizonti NO; punctumque
in quo ſecuerit rectam AB, ſignetur P.
His itaque ſic ſta­
bilitis, centrum N grauitabit in P; eritque AP minor quàm
PB, ideoque baiulus portans in A, tanquam fulcimento vi­
cinior, grauabitur magis, quàm ſuſtinens in ipſo B, ratione
ſuperius explicata.
Quod exactius demonſtraſſe moleſtum,
ac in utile fore exiſtimauimus.
Quæſtio Trigeſima.
Cvr ſurgentes omnes femori eius ad acutum
conſtituentes angulum, & thoraci ſimiliter fe­
mur ſurgunt?
quod ſi non, haudquaquam ſur­
gere poterunt.
An quia id quod æquale eſt, quie­
tis vbique eſt cauſa: rectus autem angulus æqua­
litatis eſt, ſtationemque facit, quamobrem ad ſi­
miles fertur angulos ipſi terræ circumferentiæ,
non enim quod ad rectum est ipſi pauimento.
An quoniam ſur­
gens ſit rectus, ſtantem verò neceſſe eſt perpendiculum eſſe ad
terram.
Siquidem igitur ad rectum debet eſſe, hoc autem eſt ca­
put ſecundum pedes habere, & fieri oportet cum ſurgit.
Quan­
doquidem igitur fuerit ſedens, ſecundum paralellam pedes
habet & caput, & non inæquali.
Caput ſit A, thorax AB, ſe­
mur BC, crura CD.
Ad rectum autem fit & thorax vbi AB
ipſi femori, & cruri femur, ſic ſedente.
Quamobrem eo ſe
habentem modo ſurgere est impoſsibile.
Neceſſe autem est crus
rem elinare, pedesque conſtituere ſub capite, hoc autem erit, ſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index