Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
uari efformarique poſſunt, atque in eius fundo E de­
mittatur fiſtula cum ſtagnante mercurio ABC; poſtea
repleatur cylindrus vitreus oleo, vel alio liquore le­
uiori vſque ad G, conſtat à nouo pondere olei ſupra
mercurium ſtagnantem C incumbentis eleuari præ­
terea mercurium ab F ad H, vt nimirum fiat æquili­
brium inter mercurium HF, & oleum
96[Figure 96]
CG; poſtea ſi ſupra olei ſuperficiem
G innatet vas NO, quod arena, a­
qua, vel alio grauiori fluido non om­
ninò impleatur, procùl dubio à no­
uo pondere NO altiùs mercurius
eleuabitur in fiſtula ab H vſque ad
M.
His peractis reuoluatur vas N
O, vt nimirum arena, vel a qua flue­
re poſſit deorsùm ad modum pluuię
per ſpatium oleoſum GC, & dùm
prædicta pluuia deorsùm deſcendit
non deſeret mercurius ſummitatem
fiſtulæ M, at poſtquam arenoſa, vel aquea pluuia fun­
dum
cylindri EK attingit, & proindè infrà ſtagnantem
libellam mercurij C deprimitur, tunc mercurius non
ampliùs perſiſtet in ſummitate fiſtulæ M, ſed paula­
tim deſcendet versùs H, prout maiori copia pluuią
aquea, vel arenoſa ad fundum vaſis EK perducitur.
ra­
tio huius rei eſt quia licèt arena, vel aqua grauior o­
leo ſit, & proindè comprimat mercurium ſtagnantem
in C, eumque eleuet vſque ad M, nihilominùs quan­
do arena, vel aqua fundum vaſis EK attingit, compri-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index