Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1dixit, circuli quadraturam, cùm quę ſciri poſ­
ſunt, & nondum ſcita ſunt, refert: & ſi ſcita
non ſit, non obſtarem, quin ſciri non poſſit.
Non tamen dixit ſciri poſſe. Dupliciter au­
tem ſciri contingit illam: aut obſcuriore mo­
do, quàm cùm ignota eſt: velut per elicas li­
neas, quibus vtitur Archimedes, & æqualem
rectam circuli periferiæ deſcribit: aut per
tranſlationem, quam nemo adhuc tentare
auſus eſt, partim ob difficultatem, partim ob
demonſtrandi modum ignotum: alij quòd
confiſi ſint faciliori modo eam inuenire
poſſe: aliis quod ſcripta antiquorum huic
generi demonſtrationis neceſſaria deeſſent,
intacta fuit.
Verùm cùm ad certam notionem
non deueniat abſque demonſtrationis auxi­
lio, non licet illam percipere ante demonſtra­
tionem
, vt in quibuſdam arithmeticis quæ­
ſtionibus caſu quandoque contigit.
Sed de
his hactenus, quæ ad demonſtrandi modos
pertinent, in quibus maximè artis Geome­
tricæ ſubtilitatem edocuimus.
Hanc proximè Arithmetica ſequitur, cu­
ius ſubtiliſſimum inuentum eſt ars, quam nos

Magnam vocauimus, à nobis inuenta, editá­
que, Algebraticam alij dixerunt, cuius eſt
multiplex vtilitas, Ingenium acuere, latera
quantitatum incognita inuenire, & explica­
re: eadémque lineis iuxta geometrica inſti­
tuta, vel planis aut ſolidis deſcribere: propo­
ſita ſoluere problemata, ænigmatáque & malè
ſoluta poſſe refellere, vt lateris heptagoni
magnitudinem à Bouillo
perperam, quæſitam, &
æqualitatem rectæ cum pe­
riferia circuli ex libramen­
to
à Nicolao Cuſa confi­
ctam, exploſam verò iure
108[Figure 108]
à Ioanne Monteregio.
Conſtant omnia ſim­

pliciſſima figura, quæ lineas, areas, & cor­
pora etiam oſtendit: ſed & poſt quartam ſe­
cundi Element.
Euclidis, ſex proximas ſe­
quentes.
Eſt verò & aliud ſolidi numeri cu­
bi compoſitionis genus Arithmeticæ pro­
prium, in quo genus reſolutionis, quod à
compoſitione ortum habet, fit manifeſtum.
Omnis enim cubus numerus componitur
ex quadrato ſui lateris, & duplo producti
ex latere in omnes antecedentes numeros
vſque ad vnitatem: velut capio 512. cu­
ius latus eſt 8. dico igitur, quòd 8. ductum
in ſe, & fit 64: & in duplum anteceden­
tium numerorum, qui ſunt 1. 2. 3. 4. 5. 6.
& 7 ab vnitate ( vt vides ) incipiendo, &
eſt duplum horum 56. & productum ex 8.
in 56. eſt 448. faciunt ipſum cubum, id
eſt, 411. nam 448. & 64. faciunt iuncti 512.
Ab initio autem videbatur hoc non poſſe
demonſtrari, ſed via reſolutionis demonſtra­
uimus.
Cùm enim quilibet numerus cubus
fiat ex quadrato lateris in latus ſuum, fiet
etiam ex quadrato lateris in vnitatem, &
eodem quadrato in latus vnitate dempta, ex
ſecundi Element.
Euclidis primo theore­
mate.
At productum quadrati in vnitatem
ſemper eſt æquale quadrato, ex demon­
ſtratis à nobis in principio ſexti operis perfe­
cti, idque etiam ſenſu ipſo percipitur pro­
ductum autem quadrati in latus, dempta
vnitate æquale producto lateris in duplum
aggregati omnium præcedentium numero­
rum: itaque hoc demonſtrato patet propo­
ſitum.
Hoc autem rurſus reſolutione indi­
get: qualis enim proportio quadrati ad du­
plum illius aggregati, talis lateris ad ſeip­
ſum dempta vnitate.
Igitur ex demonſtra­
tis ab Euclide in ſexto Elementorum, tan­
tùm fit ex latere in duplum illius aggregati
quantum ex quadrato in latus dempta vni­
tate.
Oportet igitur rurſus illam propor­
tionem oſtendere, atque hæc eſt demon­
ſtratio: quia duplum illius aggregati ſem­
per eſt æquale producto maximi numeri in
maiorem vnitate, velut duplum aggregati
numerorum vſque ad 7. eſt 56. & hic fit
ex 7. maximo numero in 8. qui maximum
numerum vnitate excedit.
Igitur cùm ex la­
tere in ſe ducto fiat quadratum ipſius lateris
& ex latere in ſeipſum detracta vnitate fiat
illud duplum, erit ex demonſtratis ab Eucli­
de proportio quadrati lateris ad duplum il­
lud qualis literis ad ſeipſum detracta vnita­
te, quod aſſumpſimus, demonſtrandum.
Eſ­
ſet igitur iam hoc perfectè oſtenſum, niſi
quod nondum conſtat, quòd ex quolibet nu­
mero in vnitate minorem, fiat duplum ag­
gregati omnium antecedentium numero­
rum.
Hoc verò ſic demonſtratur.
Artis ma­
gnæ quintu­
plex vſus.
Cubi numeri
pulchra
compoſitio,
& exem­
plum aliud
reſolutoriæ
methodi.
Quilibet autem duo numeri, æqualiter
à medio diſtantes iuncti, duplum medij nu­
meri efficiunt, igitur omnes numeri ab vni­
tate iuncti ſeriatim, tantum efficiunt, quan­
tum ſi medius numerus pro numero illorum
terminorum aſſumeretur.
Sed maximus nu­
merus continet ad vnguem ordinem illo­
rum, igitur omnes numeri ſeriatim ab vni­
tate ſumpti: tantum iuncti faciunt, quan­
tum medius illorum productus in maiorem.
Igitur duplum aggregati talium numero­
rum, eſt æquale duplo producti medij in
maximum illorum.
Sed numerus maximo
vnitate maior, duplus eſt medio, igitur ex
numero maximo in vnitate maiorem du­
plum fit aggregari omnium numerorum ab
vnitate ad maximum numerum.
Eſt & me­
dius quidam compoſitionis modus.
Sed in
iam declarato, licet per compoſitionem re­
ſoluta colligere, atque ſic demonſtrationem
theorematis afferre.
Laudabimus & quæ­
dam ſingularia inuenta, vt Michaëlis Sti­
phelij laterum inuentionem, tranſlatam à

nobis in primum Operis perfecti librum.
Michaëlis
Stiphelij in­
uentum in
Arithmeti­
ca.
Muſica ſub­
tilitatis in­
uentum.
Succedunt his muſica inuenta, triplicis
olim ordinis diateſſaron, è quibus ſolùm vnum
nunc diatonicum cognitum eſt, reliquos or­
dines ſeu incuria, ſeu difficultate amiſimus.
Nunc verò breuiſſimè illorum reſtitutionem
per nos factam atque in primo, & ſecundo
muſicæ tractatam doceamus.
Chromaticum
fit per fictam muſicam, vbi non ſolùm in b

f a b mi, ſed & e la mi, & a la mi re hemi­
tonium inducitur, vt in cheli propriè, ſed &
organa eius rationis muſicæ ſunt capacia.
Dulciſſimus videtur hic modus diatonici ge­
neris comparatione, ob frequentia hemito­
nia: parua enim interualla, & notæ propor­
tiones, vocum ſuauitatem afferunt.
Innititur
autem Chromaticum genus hemitonio, to-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index