Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 406 > >|
1tudines: omniumque denique linearum et angulorum conſenſum et
coheſionem
in unum opus: una hæc partitio utilitatis / dignitatis
amænitat
iſque habita ratione commetitur.
quod ſi ciuitas philoſopho
rum
ſententia maxima quædam eſt domuſ: & contra domus ipsa
minima
quædam eſt ciuitas: quid ni harum ipſarum membra mi
nima
quædam eſſe domicilia dicentur?
uti eſt atrium / xiſtus / ce
naculum
/ porticus et huiuſmodi: Et in horum quo uis quid nam
erit
aut in curia aut negligentia prætermiſſum: quod non digni
tati
& laudi operis officiat?
Plurimum igitur curæ & diligentiæ
adhibendum
eſt his rebus conſiderandis: quæ ad uniuerſum opus
faciunt
: dandaque opera ut etiam minime partes eſſe ingenio et ar
te
conformes factæ uideantur.
Hanc ad rem apte & commode per
ficiendam
ſuperiora omnia quæ de regione deque area dicta ſunt /
per
pulchre conueniunt: ac ueluti inanimante membra membris /
ita
in ædificio partes partibus reſpondeant / condecet.
Ex quo il
lud
dictum eſt quod aiunt: Maximorum ædificiorum maxima
oportere
eſſe membra: Quam quidem rem ita obſeruarunt uete
res
/ ut cum cætera / tum & lateres ponerent publicis & ampliſſi
mis
ædificiis maiores quam in priuatis.
Itaque cuique membro apta regio
accomodatus
ſitus: & contribuetur non amplior quam rei uſus exi
gat
/ non minor quam dignitas poſtulet: non loco alieno & impertinen
ti
/ ſed ſuo & ita proprio ut alibi commodius eſſe nuſquam potuerit.
Non enim quæ honeſtiſſima ædis pars futura eſt reiecto in loco:
Non
quæ maxime publica in abdito: Non item quæ priuata in
propatulo
collocabitur.
Adde quod etiam temporum rationes haben
ſunt / ut alia æſtiuis / alia hybernis locis attribuantur: Nanque a
liæ
aliis debentur & ſitus & magnitudines: æſtiuas laxiores eſſe
oportet
: hybernæ uero compreſſiores ſi erunt / non improbabuntur.
Tum eſtiuis umbra & uenti: hybernis ſoles debentur: Et in his ca
uendum
eſt / ne incolis eueniat ut ex hoc loco frigenti alterum in
locum
æſtuoſum equabili non intermiſſo aere exeant: Aut iſto ex
tepenti
in alterum brumis & uentis infeſtum: Nam id omnium ma
xime
ſaluti corporum officeret: Et cedant ea quidem inter ſe men
bra
mutuo oportet ad communem totius operis laudem & gratiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index