<s id="N10222">
In ipsis vero moenibus ea erunt principia. </s>
<s id="N10225">primum electio loci saluberrimi. </s>
<s id="N10228">is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque
aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas. </s>
<s id="N1022B">cum enim aurae matutinae cum
sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae
adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos
cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent,
efficient locum pestilentem. </s>
<s id="N1022E">item si secundum mare erunt
moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem, non
erunt salubria, quod per aestatem caelum meridianum sole
exoriente calescit, meridie ardet; item quod spectat ad
occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere fervet. </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2 id="N10231">
<p id="N10232" type="main">
<s id="N10234">
Igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora, quae in his locis sunt, vitiantur. </s>
<s id="N10237">hoc autem licet
animadvertere etiam ex îs, quae non sunt animalia. </s>
<s id="N1023A">in
cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit a meridie
nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio nullo
tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis. </s>
<s id="N1023D">ideo etiam ea granaria, quae ad solis cursum
spectant, bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma, quae
non in ea parte caeli ponuntur, quae est aversa a solis cursu, non diu servantur. </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2 id="N10240">
<p id="N10241" type="main">
<s id="N10245">
Nam semper calor cum excoquit e rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo
naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes
efficit inbecillas. </s>
<s id="N10248">ut etiam in ferro animadvertimus, quod,
quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore
percalefa
</s>