Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 14
18 12
19 13
20 11
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (19) of 760 > >|
2519LIBER I. nis, & immuſiciratio: atq; alterum permanet: alterum non
permanet.
Id enim quod non opponitur, permanet, homo
nanq;
permanet, muſicum autem, & immuſicum nõ perma
net, neq;
id quod ex utriſq; cõponitur, uelut immuſicus ho-
mo.
At uerò quippiam è quopiã, & non hoc fieri, in ijſce
magis dicitur, quæ nõ permanẽt:
ceu ex immuſico fieri muſi
cum dicitur, ex homine uerò nõ dicitur.
Verùm & in ijſce,
quæ permanent, interdũ eodẽ dicitur modo:
ex ære nanque
ſtatuã, non æs ſtatuã fieri dicimus.
In eo tamen, quod oppo-
nitur, &
nõ permanet, utroq; dicitur modo: & ex hoc fieri
hoc, ut ex immuſico muſicus:
& hoc fieri hoc, uelut immu-
ſicus muſicus.
Iccirco & , in cõpoſito ſimiliter dicit: ex im
muſico nanq;
homine, atq; immuſicus homo, muſicus homo
fieri dicitur.
Cùm autẽ fieri multis modis dicatur, & quæ-
dam non abſolutè fieri, ſed hoc aliquid fieri, quædã ſimpli-
citer fieri dicãtur, quod quidem ſolis ſubstantijs cõpetit, in
cæteris quidẽ patet aliquid (ipſum inquã fiens) neceſſariò
ſubijci.
nam & quantũ, & quale, & ad aliquid, et quando,
&
ubi, fit aliquare ſubiecta, propterea quòd ſubstantia ſo
la de nullo ſubiecto dicitur alio:
cætera autem uniuerſa de
ſubstantia ipſa dicuntur.
At ſubstantiam etiam, & quæ-
cunque alia ſimpliciter ſunt, ex ſubiecto fieri aliquo, pate-
fiet ſanè diligenter conſideranti:
ſemper enim eſt aliquid
quod ſubijcitur, ex quo generatur id quod ſit.
Plantæ nan-
que, &
animalia, ex ſemine fiunt. Eorum autem quæ fiunt
ſimpliciter quædam transfiguratione fiunt, ut ſtatua:
quæ-
dam additione, ut ea, quæ incrementa ſuſcipiunt:
quædam
ablatione, ut è lapide Mercurius:
quædam compoſitione,
ut domus:
quædam alteratione, ut ea quæ uertuntur ma-
teria.
Atque patet, ex ſubiectis omnia fieri, quæ hoc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index