Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 11
18 12
19 13
20 14
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (19) of 778 > >|
2519OPTICAE LIBER I. non ualde album, ſicut comprehendit corpus album in umbra. Quare non diſtinguetur ab eo for-
ma.
Et omne hoc erit ita, quando lux, quæ eſt in corpore colorato, fuerit fortis, & forma, quæ oritur
ab eo ſuper corpus oppoſitum, fuerit albedinis debilis.
Si autem lux, quæ eſt in corpore colorato,
fuerit debilis:
tunc forma, quæ exit ab eo ſuper corpus oppoſitum, erit obſcura, & erit apud uiſum,
ſicut colores, quos comprehendit in locis obſcuris, in quibus eſt lux ualde debilis, & quaſi colores
corporum diaphanorum, ſuper quæ oritur lux debilis.
Formæ ergo colorum, quæ ſunt in corpori-
bus coloratis, quando lux, quæ eſt ſuper ipſa, fuerit debilis, quando oriuntur ſuper corpora oppoſi-
ta ſibi, non erunt, niſi umbræ tantùm quo ad ſenſum uiſus.
Et ſi corpus oppoſitum colori fuerit in
loco obſcuro, nihil apparebit ſuper ipſum propter ſuam obſcuritatẽ, & obſcuritatem formæ uenien
tis ad ipſum.
Et ſi corpus oppoſitũ illi colori fuerit in illuminato loco, & fuerit ſuper ipſum lux, præ
ter lucẽ illius formæ, & fuerit illud corpus illuminatum:
apparebit color eius ſuper iſtam formam,
& apparebit uiſui color iſtius corporis, & nõ apparebit forma:
quoniam eſt ſicut umbra, & non di-
ſtinguetur à uiſu iſta diminutio.
Et ſi iſtud corpus, ſuper quod eſt forma, fuerit album, & præterea
fuerit illuminatum cum alio lumine, præter lumen formæ:
tunc forma obſcurabit albedinem iſtius
corporis, & lucem eíus tantùm propter ſuam obſcuritatem, ſicut faciũt umbræ in corporibus alijs:

& formæ, quæ ſunt huiuſmodi, tantùm comprehẽduntur à uiſu ſuper corpora oppoſita coloribus.

Viſus ergo non comprehendit formam coloris ſuper corpus oppoſitum colori, niſi quando forma
ſecũda ueniens ad ipſum ex forma coloris, fuerit fortior, & potẽtior prima forma ueniẽte ad ipſam
cum ea, ex luce & colore, quæ ſunt in corpore, ſuper quod eſt forma.
Et iſte modus eſt ualde rarus:
& propter hoc rarò apparet huiuſmodi forma, & non apparet ex ea, niſi illud, quod eſt ex coloribus
fortibus ſcintillantibus.
Et ſimiliter quòd lux debilis, nõ apparet ſuper corpus oppoſitum ſibi: eſt:
quia corpus oppoſitũ luci debili, quando fuerit illuminatũ ab alio lumine, admiſcebuntur duæ lu-
ces, & ſic non diſtinguetur lux debilis à uiſu.
Et cũ corpus oppoſitum luci debili fuerit obſcurum,
non apparebit forma lucis debilis ſuper ipſum:
quoniam forma lucis debilior eſt ipſa luce: & forma
ſecunda ueniens ad oculũ ab iſta forma, ex qua oportet uiſum comprehẽdere iſtam formam ſuper
corpus oppoſitũ luci, eſt debilior iſta forma.
Cum ergo lux fuerit debilis, & corpus oppoſitũ fuerit
obſcurum:
erit forma; quæ eſt ſuper corpus oppoſitũ, ualde debilis, & erit forma ſecũda, quæ uenit
exilla, in fine debilitatis.
Viſus autẽ non comprehendit lucẽ, quæ eſt in fine debilitatis. Formæ ergo
omnium colorũ illuminatorum, & formæ omnis lucis oriuntur ſuper corpora oppoſita, & nõ appa
rent pleræq;
illarũ propter cauſſas, quas diximus: & quædã apparent, quando fuerint ſecundũ mo-
dum, quem narrauimus.
Iam ergo declarata eſt cauſſa, propter quã non comprehẽdit uiſus formas
omnium colorũ, quæ ſunt in corporibus coloratis ſuper omnia corpora oppoſita illi, & cõprehen-
dit quaſdã:
& cum hoc comprehẽdit omnes colores, qui ſunt in corporibus coloratis. Et cauſſa eſt,
quia comprehendit colores, qui ſunt in corporibus coloratis ex propria forma ueniente ad ipſum
ex eis, quæ eſt fortior forma ſecunda ueniente ad ipſum ex formis colorum, qui ſunt ſuper corpora
oppoſita illi.
Et comprehendit etiã formam colorum ſingularẽ non admixtam cum alia: & compre-
hendit ſecundã formam uenientẽ ad ipſum ex formis colorum admixtam cum alia.
Et hoc eſt quod
promiſimus declarare in fine capitis tertij.
Et declaratũ eſt modò, quòd colores, quos comprehen-
dit uiſus ex rebus uiſis, non comprehendit, niſi admixtos cũ formis lucis, quæ ſunt in eis, & admix-
tos cum omnibus formis orientibus ſuper ipſos ex coloribus corporum oppoſitorum.
Et ſi in cor-
pore diaphano, quod eſt medium inter ipſos & uiſum, fuerit aliqua ſpiſsitudo, admiſcebitur color
eius etiam cum eis, & uiſus non comprehendit illum colorem ſingularem:
ſed tamen formæ, quæ
oriuntur ſuper corpora colorata, ſunt in maiori parte ualde debiles:
& formæ ſecũdæ, quæ ueniunt
ex eis ad uiſum, ſunt in fine debilitatis:
& propter hoc erunt colores ipſorum corporum plerunque
fortiores formis orientibus ſuper ipſa.
Et ſimiliter ſi in corpore diaphano, quod eſt inter uiſuin &
rem uiſam, fuerit modica ſpiſsitudo, non diſtinguetur à uiſu color eius à colore uiſi uenientis cum
eo, quando color uiſi uenientis cum eo, fuerit fortior colore illius.
32. Lux uehemens trib{us} potißimùm de caußis uiſibilia quædam obſcur at. Vide 2 n.
QVare uerò lux fortis prohibeat uiſum à comprehẽſione quarundam rerũ uiſarum: eſt: quia
formæ, quæ ueniunt ad uiſum ſuper unam uerticationem, non comprehẽduntur à uiſu, niſi
admixtæ.
Et cum quæ dam formæ admixtæ fuerint fortis ſcintillationis, & quædam debi-
lis, ſuperabit forma fortis formam debilem, & ſic nõ comprehendetur forma debilis à uiſu.
Et cum
formæ admixtæ fuerint propinquæ in fortitudine, comprehendentur à uiſu, & erit comprehenſio
cuiuslibet illarum ſecundum illud, quod permiſcebitur cum eis ex formis admixtis cum eis:
quo-
niam formæ admixtæ non comprehenduntur à uiſu ſingulariter, ſed admixtæ.
Stellæ ergo non
comprehenduntur à uiſu in luce diei, quia lux, quæ peruẽnit in aerem, eſt fortior luce ſtellarum.

Cum ergo inſpiciens aſpexerit cœlum in luce diei:
erit aer, qui eſt inter ipſum & cœlum, illu-
minatus à luce ſolis, & continuatur cum uiſu, & erunt ſtellæ ex poſteriori illius lucis.
Venient
ergo forma ſtellæ, & forma lucis, quæ eſt in aere medio inter uiſum & ſtellam, ad uiſum
ſuper unam uerticationem:
& ſic comprehendentur admixtæ. Sed forma lucis diei eſt in ae-
re fortior multò forma lucis ſtellæ:
quare ſuperabit lux aeris lucem ſtellæ, & ſic non diſtin-
guetur forma ſtellæ.
Et ſimiliter eſt lux debilis, quæ eſt in medio lucis fortis, ſicut ignis de-
bilis in luce ſolis, & ſicut noctiluca in luce diei, & ſimilibus:
iſta enim uiſibilia quando fuerint in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index