1natæ ſunt, ita piſces ad peruagandas aquas, cæteris autem animantibus
natura dedit terram, ut in ea habitent, homini præterea ut ipſam colat, &
ex eius cauernis metalla aliaque foſsilia eliciat. Rurſus ijdem dicunt piſci
bus ueſcimur, at foſſilibus neque fames ſitisque depellitur, neque utilia ſunt ad
corpus ueſtiendum: quod eſt alterum argumentum, quo contendunt pro
bare, metalla eruenda non eſſe. Verum homo ſine metallis non poteſt pa
rare ea, quæ ſuppeditant ad uictum & ad ueſtitum. Etenim cum res ruſti
ca maximam uictus copiam præbeat noſtris corporibus, primum nullus
labor abſoluitur & perficitur ſine inſtrumentis, ſiquidem terra ſubigitur
uomeribus & dentalibus, dolabra refo diuntur præfractæ ſtirpes & radi
ces ſummæ, ſemen ſparſum occatur, ſeges ſarritur & runcatur: matura fru
ges falcibus cum parte culmi demeſſa in area deteritur, aut ſpicæ eius reci
ſæ conduntur in horreum, & poſtea tribulis tunduntur, ac uannis expur
gantur, pura denique frumenta & legumina granario inferuntur, ex quo pro
muntur rurſus cum res hæc poſtulat, aut flagitat neceſsitas. Iam ad fructus
meliores & uberiores capiendos ex arboribus & fruticibus nobis opus
eſt paſtinatione, putatione, inſitione, quæ iterum ſine inſtrumentis fieri
non queunt, ut necliquores, lac dico, mel, uinum, oleum ſine uaſis coer
cere & continere poſſumus: nec tot generum animantes ſine ſtabulis tue
ri à pluuia diutina et à frigore intolerabili. Inſtrumenta autem ruſtica ple
raque ſunt ferrea, ut uomer, dentale, dolabra, dentes quos habet occa, ſar
culum, runcina, falx fœnaria, ſtramentaria, arboraria, uineatica, rutrum, ſcal
pellum, furcæ, ſcirpiculæ: uaſa uero ænea uel plumbea. Atneque inſtru
menta uasáue lignea ſine ferro ſunt fabricata: neque cella uinaria, uel olea
ria, neque ſtabulum, neque ulla alia uillæ pars ſine inſtrumentis ferreis potu
it ædificari. Deinde ſiue ex pecuarijs paſtionibus abducantur ad lanienam
taurus, ueruex, hædus & alia eiuſdem generis animalia, ſiue ex uillaticis
auiarius coco tradat pullum, gallinam, eapum, num ſine ſecuribus aut cul
tris animantes ſecari ac diuidi poſſunt? Vt nihil hic dicam de ahenis, et co
calis æneis, quia ad coquendas carnes eundem uſum afferant fictilia, quæ
ne ipſa quidem ſine inſtrumentis à figulo fingi formarique queunt, ut nec
ſine ferro inſtrumenta ulla ex ligno fieri. Cum autem homini præterea
uictum præbeant uenatio, aucupium, piſcatus, nónne uenator ceruum ir
retitum uenabulo tranſuerberat? ſtantem currentémue ſagitta configit?
uel globulo bombardæ traijcit? nónne auceps item tetraonem uel phaſi
anum ictu ſagittæ conficit? aut in eius corpus globulum bombardæ im
mittit? Vt taceam tendiculas aliaque inſtrumenta, quibus capitur attagen
& picus, aliæque ſylueſtres uolucres, ne ſingulas intempeſtiue nuncſpeci
atim perſequar. Piſcator denique nónne hamo & uerriculo capit piſces in
mari, in maritimis uiuarijs, in piſcinis, in fluuijs? At hamus ferreus eſt, &
è uerriculo interdum plumbeas aut ferreas maſſas appenſas uidemus, piſ
ces autem capti plerique mox cultris & ſecuribus in fruſta ſecantur aut ex
enterantur. Sed de uictu ſatis ſuperque dictum: Nunc dicam de ueſtitu,
qui fit ex lana, lino, pennis, pilis, pellibus, corio. Verum oues primo ton
dentur, deinde lana pectitur: tum ducuntur fila, poſtea ſtamen ſuſpenditur