Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 241 > >|
1Ratio ad Conſequentem triplum aut qua­
druplum, quàm ad alium Conſequentem̨
terminum Rationis triplicatæ aut quadru­
plicatæ, etiam ſi propoſita Ratio ſubduplą
eſſet: ſic ſi fuerit Ratio 2 ad 4, triplus Con­
ſequens eſt 12. Conſequens verò Rationis tri­
plicatæ eſt 16: eſt autem maior Ratio 2 ad
12, quàm 2 ad 16.
X
Maior est
Ratio ad ter
minum̨
Multipli­
cem, quàm
ad termi­
num Ratio­
nis ſimiliter
Multiplica­
tæ.
Hinc infero maximum eſſe diſcrimen iņ
augendo potentiæ momento, vtrùm trochleæ
augeantur orbiculis, an verò trochleæ mul­
tiplices ex iiſdem orbiculis conſtituantur.
Si
enim trochleæ duæ S & R, quas nuperrimè
deſcripſiſti, binis prætereà orbiculis augean­
tur, ita vt ſingulæ quaternos habeant, mani­
feſtum eſt potentiam in K, quæ priùs mo­
tum habebat quadruplum motûs ponderis in
R conſtituti, factâ huiuſmodi orbiculorum
acceſsione, motum habere octuplum, vel
quæ priùs quintuplò velocior erat pondere in
S adnexo, factam eſſe noncuplò velociorem.

At ſi quatuor hoſce orbiculos non adijcias
prioribus, ſed duas alias trochleas ex illis com­
ponas, iam multò maior eſt potentiæ motus
cum ponderis motu comparatus.
Sint duæ trochleæ binos orbiculos haben­
tes A & B: huic autem tum pondus P, tum
funis extremum adnectatur.
Vtique poten­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index