1
In ipsis vero moenibus ea erunt principia.
primum electio loci saluberrimi.
is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque
aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas.
cum enim aurae matutinae cum
sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae
adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos
cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent,
efficient locum pestilentem.
item si secundum mare erunt
moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem, non
erunt salubria, quod per aestatem caelum meridianum sole
exoriente calescit, meridie ardet; item quod spectat ad
occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere fervet.
Igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora, quae in his locis sunt, vitiantur.
hoc autem licet
animadvertere etiam ex îs, quae non sunt animalia.
in
cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit a meridie
nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio nullo
tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis.
ideo etiam ea granaria, quae ad solis cursum
spectant, bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma, quae
non in ea parte caeli ponuntur, quae est aversa a solis cursu, non diu servantur.