DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 207 > >|
1quidem duo pertractat, quæ ſunt tanquam elementa huius
ſcientiæ.
fundamentum nempè illud præſtantiſſimum iam
toties præfatum, deinde centra grauitatis planorum oſtendit.
& quamuis hi duo Archimedis libelli pauca continere videan
tur, non tamen pauca docuiſſe Archimedem exiſtimandum
eſt.
multa enim ſunt mole exigua, quæ tamen virtute maxima
habentur.
quod planè Archimedis ſcriptis accidit; hiſquè prę
ſertim, ex quibus patet aditus ad multa, ac penè infinita theo­
remata, problemataquè mechanica.
nihil enim in hoc gene­
re demonſtrari poteſt, quod his non indigeat ſcriptis.
&
quod admirabilius eſt, nos non ſolùm pro fundamento ſu­
ſcipere poſſe ad aliquod demonſtrandum theoremata in his
libris demonſtrata, verùm etiam ab his demonſtrationibus
perdiſcerere ipſum modum argumentandi, & demonſtrandi;
vt ſuis locis oſtendemus.
ita vt verè concludendum ſit, nemi­
nem prorſus inter mechanicos connumerandum fore, qui
hæc Archimedis ſcripta ignorat.
ignoratis enim principijs
nulla eſt ſcientia, vt apud omnes ſapientes perſpicuum eſt.
Ipſum igitur Archimedem audiamus, eiuſquè ſcripta diligen
tiſſimè perpendamus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index