Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
< >
page |< < (19) of 131 > >|
2519SPIRITAL. LIBER. rulam in aquam immergemus,
remittemuſque alterum ſpiracu-
12[Figure 12] lorum, videlicet H, ut aër qui
eſt in hemiſphærio B C D per
ſpiraculum H extrudatur, calida
vero per cribrum ingreſſa hemi-
ſphærium B C D repleat.
Rur-
ſus comprehendentes ſpiraculum
H educemus ex calida ſphæru-
lam, quam utique continebit,
propterea quod aër aditum non
habeat.
Immergentes igitur ſi-
militer in frigidam remittemus
ſpiraculum K, &
rurſus repleto
A C D hemiſphærio, compre-
hendentes ipſum K educemus
ſphærulam plenam aqua calida, &
frigida. Itaque cum volumus alterum
eorum effluere, remittemus ſpiraculum, quod eſt ſecundum ipſum:
&
cum non amplius effluere volumus, rurſus ſimiliter comprehendemus,
&
hoc eouſque faciemus, quo ad totum effundatur: licet etiam ſimiliter
ex eadem ſphærula &
vinum & aquam calidam, & frigidam, & aliud
quodcumque voluerimus &
haurire, & emittere quantum, & quando
volumus, ſi plura fiant diaphragmata, &
foramina, per quæ in quem-
cumque locum ingrediatur aër, &
rurſus expellatur: poſſunt autem pro
inflexis oſculis eſſe foramina circa tub latus in parte ſuperiori ad locos
pertinentia, quæ comprehendimus digitis quando præcludere volumus:
ſed ne foramina appareant cooperiemus ipſa canaliculo, ita ut ab eodem
tubo utraque defluere videantur.
De Prochyta. VIII.
Conſtruitur etiam prochyta plus minusve humidi ſuſci-
piens, &
emittens, aliquando quidem plus, aliquando vero
minus, ita ut vino &
aqua in ipſum infuſis, interdum a-
quam puram, interdum vinum purum, interdum vero mix-
tum emittat:
eſt autem conſtructio talis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index