Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
< >
page |< < (223) of 300 > >|
250223DE ECHO.
PRæter prædictas conditiones reflectentis, ac pręter ſitum eius ad ſonorum, neceſſe eſt, vt interuallum in-
ter
vtrumque ſit omnino liberum, ac patens;
experientia enim docet multo melius ſonum, & vocem re-
currere
, cum nullæ intercedunt arbores, nullæ ſegetes, herbæ nullæ.
optimè autem vbi interijcitur aqua ſta-
gnans
, aut ſine murmure fluens.
quorum ratio eſt, quoniam vox defertur ſine agitatione aeris, aer autem
celerius
moueri poteſt per medium omnino liberum ac patens, quod nimirum neutiquam reſiſtit.
vbi aduer-
tendum
eſt, quod quamuis in prolatione vocis, nihil interponatur in linea normali inter ſonorum, &
refle-
ctens
, aer tamen qui iuxta eam commouetur, cõnexus eſt cum aere proximo, quem ſecum ſimul commouet,
quare
ſi proximus hæſerit herbis, ſegetibus, arboribus, difficilius ab eo commouebitur, ac proinde eum ali-
quantulum
retardabit, vnde nec ſonitus poterit celerrimè parieti accurrere, &
recurrere. hac de cauſa ſecus
flumina
, non obſtrepentia, &
lacus, perfectè audiuntur voces, & ſoni vel ad maximam diſtantiam. addenda
eſt
etiam alia cauſa, ideſt, angulus factus à ſuperficie aquæ, aut ripæ;
vt in Theor. 17. apparebit. è cõtrario vox
quæ
in concluſis locis (cuiuſmodi ſunt longiſſimi Xyſti, vndiq;
muris, ac lacunaribus concluſi) profertur,
nequit
diſtinctè reflecti in Echum, ſed in Bombum confunditur, vox enim inibi concluſa, per varios, &
inæ-
quales
parietum, pauimenti, lacunariſq;
offenſiones ac repulſas agitatur, atq; confunditur. pręterea ſæpè re-
ſonantia
fit ſimul ab vtroque extremo pariete Xyſti, quare duæ reſonantiæ ſunt ſibi inuicem impedimento,
eadem
ratione, ob quam dixi in puteis quibus ſupra concameratio, aut lacunar ſit, non fieri Echum.
proinde
ſi
Xyſtus ſit ex vna parte omnino apertus, ideſt, abſque pariete, erit tanquam puteus proſtratus, &
conſe-
quenter
Echum reſpondebit.
Quantum autem, oporteat eſſe interuallum, ſeu diſtantia inter ſonorum, &
reflectens
, mox dicemus.
CVm ſoni vociſq; propagatio fiat per aeris agitationem, ac proinde per interuallum aliquod, necnon in
tempore
aliquo, propterea requiritur tanta diſtantia, quę tanto tẽpore a voce percurratur, vt ſonus pri-
marius
, cùm re@lexus ad fonorum reuertitur, ita ſiluerit, vt eum reuertentem non ita ſuperet, quin audiri ab
eodem
ſonoro diſtinctè poſſit:
neq; adeo magna, vt reflexus ſonus nequeat ad ſonorum peruenire: ſit igitur
131[Figure 131] in figura, linea actiuitatis A B.
ideſt, vox ſonori A. audiatur
vltimo
in B.
diuidatur bifariam in C. dico A C. eſſe maximam
diſtantiam
, ſecundum quam ex pariete in C.
erecto Echo re-
flecti
poſſit ad A.
nam pariter hic, atq; in luminis reflexione
diſcurrendum
eſt.
atqui ex doctrina Catoptricorum, tanta eſ-
ſe
poteſt linea radioſa reflexa, quanta eadem eſſet ſi non refſe-
cteretur
, ſed recta tenderet.
vel linea directa, & reflexa ſimul ſemper ſunt æquales lineæ actiuitatis, v. g. re-
flectens
in C.
poterit reflectere reliquum radium C B. & non amplius. cum igitur C B. æqualis ſit ipſi C A.
lumen vſq; ad A. exactè, & nihil vlterius reffectetur. quoniam vero eodem modo de linearum vocalium re-
flexione
, vt ſupra oſtendimus, aſſerendum eſt, ſequitur reflectẽs in C.
poſſe reflectere reliquam lineam ſono-
ram
C B.
normaliter vſque ad ſonorum A. & non amplius. quod ſi reffectens ſit inter C. & B. vt in D. nullo
pacto
reflectere valebit vſq;
ad A. cum reliqua D B. quæ reflectenda eſt, minor ſit quam A D. ex quibus pa-
@et
omnes Echus reflexiones exiſtere inter A.
& C. quarum remotiſſima erit in C. ac proinde maximam re-
ſſectentis
a ſonoro diſtantiam æqualem eſſe ſemiſſi lineæ actiuitatis, quod erat probandum.
vbi omitten-
dum
huiuſmodi Echum fore debiliſſimæ, &
quaſi moriturientis vocis, qualis ſcilicet exaudiretur in B. ex-
tremo
lineæ actiuitatis.
vltimo notandum: ſi verum eſt reflexionem debilitare aliquantulum vocem, non
crit
vox reflexa omnino, ſed ferè æqualis voci primariæ.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index