Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 1055 > >|
1ctiſsimum, cùm ei nihil deſit, vt ſua munera obeat: rerum verò naturalium munera ſunt motus,

per quem aguntur, vt ſuum locum adipiſcantur, vt in eo maneant, quæ eſt ſumma illorum per­
fectio, quies autem vel quia tendant ad quietem & finem motus qui proprius eſt eorum locus,
vel in eo maneant, poſtquàm illum adepta fuerint.
Erunt ergo principia motus & quietis, ſi­
ue quòd efficiant motum & quietem, ſicut is qui ſaxum impellit, & ſedat, ſuſtineant, vbi moueatur,
ſiue quòd propter ipſa moueatur habens, velut ille, qui cùm ſit aptus ad philoſophiam, habere
dicitur aliquod principium ad philoſophiam: ita enim dicitur, non quia vim habeat alium ef­
ficiendi philoſophum, ſed quoniam ipſe philoſophus fieri poſsit; incertum adhuc eſt, & diſſe­
retur poſteà diligentiſsimè: nam de hoc magnæ lites extant, & hinc dubitationis omnis quæ ad
motum grauium leuiumque.
pertinet, initium ducitur, quamobrem nos onus ſcribendi ſuſcepi­
mus de cauſsis motus naturalis.
Quoniam verò motus & ſtatus etiam generalius ſumitur, & vt
complectitur animi motus & eas ſpecies quas ſalutares vocat Ariſtoteles, & à Platone, etiam tri­
buitur rebus diuinis, quantum ad Platonem pertinet, planum quòd hoc accipitur, quoad eſt affe­
ctio ſubſtantię ſenſilis, ſalutares motus hîc item comprehendi voluit D. Thomas.
illud mihi ma­
gis probatur, Ariſtotelem in hac definitione ſumere motus quos dicit afferre interitum, qui ſunt
corporis, quatenus corpus; & cùm ex hiſce motibus quidam per ſe ſint, alij per accidens, ac per

ſe quidem in quattuor prædicamentis, ſubſtantia, quanto, quali, & ipſo vbi, dimiſsis iis qui ſunt
per accidens, tum quia methodi negligunt ea quæ ſunt per accidens, tum etiam quia demonſtra­
tiones ab Ariſtotele inſtitutæ reſpiciunt hoc motuum genus, vt apparet 6. Phyſ. tum item quia in
definitionibus accipiuntur voces in proprio ſignificatu, hic autem eſt motus per ſe, aſſero etiam
ſumi hoc genus motuum in explicatione naturæ.
Quies autem eſt immobilitas quædam, ſed
non omnis.
illa enim eſt cui ſupponitur habilitas ad motum, quę item cùm re ſit idem cum termino
à quo, vel ad quem; non erit abſurdum, ſi transferamus quietem ad omnem ſtatum vniuersè in
termino à quo, vel ad quem, motum ſignificantes ſtatum qui terminos vtroſque participat.
Immobilitas patet latius, & aliqua repugnat habilitati ad motum, atque adeò vt nullam habeat
affinitatem cum ipſo, vt in mathematicis, & generatim in omnibus ſeparatis à materia: proinde
generalius eſt quàm vt explicari poſsit à philoſopho naturali.
Nam cęteroquin illius quæ mo­
tus quoquo pacto affinis eſt, qualis in centro & polis, cùm non abhorreat à natura, habenda eſt
ratio naturali philoſopho.
Pertinent hæc, vt dictum eſt, ad quattuor prædicamenta, & omnis eo­
rum ſpecies poteſt eſſe ſecundùm naturam.
Quare etiam natura eſt principium motus qui diſtri­

buitur in quattuor genera.
Nanque & gignitur, & alteratur, & augetur quippiam ſecundùm
naturam, quemadmodum conſtat 5. Phyſ. & corrumpitur item ſecundùm naturam, vt cùm ex
ſenio moritur animal, & mixtum putreſcit.
Et quies etiam ſpectat ad ſubſtantiam, veluti appa­
ret ex iis quæ decreta ſunt. 8. Phyſ. cùm docetur naturam non gignere, vt ſtatim corrumpat.
Quare ſtatus eſt item in ſubſtantia. Neque quòd ortus, interitus, & alteratio fiant ab alio (nihil
enim gignit, alteratúe ſeipſum, neque item corrumpit, niſi per accidens) tollit, quominus ſit mo­
tus naturalis; ſiquidem ſit ſaltem naturalis merito materiæ.
Ex his profectò ſatis conſtat neque
Deum, neque nautam eſſe naturas, illum quidem quòd ſeparatus eſt à mobili, nautam verò quia
motus nauis eſt ex arte, non naturalis.
Sed cùm quęque particula definitionis, aut ſaltem vni­
uerſa definitio ſeparent rem definiendam à qualibet alia re, ac tum ſuo officio probè definitio
functa ſit, nec quicquam plus habeat, neque minus, ſi omnes rei parteis nobis ponat ante oculos,
& diſiungat à cęteris, cùm etiam ſint alia principia quæ cùm ſint in re ipſa, moueant, vt grauitas
& leuitas, etiam præuiæ affectiones; quandò tantum conceditur ipſo vbi, quantum de forma,
aut affectionibus præuiis, adde etiam priuationem, ſit item aliud mouens internum, velut ani­
mus, & medicus prætereà curet ſeipſum, idque valde ſimile naturæ habitum fuerit, vt in numiſ­

matis veteres naturam exprimerent homine ſaucio qui ſibi ipſe mederetur, adiectæ videntur il­
læ fuiſſe conditioneis, primò & per ſe. Veruntamen cùm variis modis eæ partes quæ in hac defi­
nitione continentur, accommodatæ fuerint ab interpretibus ad ſignificandam aliquam naturæ
diſtinctionem reliquis principiis internis mouentibus, conabimur etiam nos hęc diſcrimina cum
ipſis perpendere, & paucis admonere quid in eorum explicatione deſideremus.
Exordiamur au­
tem ab illa particula primò. Coniungit Auerroës eas voces primò & per ſe, quoniam per ſe ſit
quid communius, quàm primò, quemadmodum acceptum eſt in Analyticis; vnde animal ineſt
in homine per ſe, non tamen primò; animal rationis compos & per ſe & primò; idcirco putat
ipſe eam vocem primò fuiſſe adiectam ad diſtinguendum id quod per ſe, neque videt vocem quæ
debet diſtinguere, in oratione poſtponi, non autem præponi, ne nugatio propter repetitionem
committatur, quæ animaduerſa eſt ab Ariſtotele cùm lib. περὶ ἑρμην.
tùm etiam 7. primę philoſ.
in ipſa definitione. Neque item prorſus approbare poſſum ea quæ ſtatuit Simplicius, vtpotè
primò & per ſe nonnunquam ſeparari: quandoquidem nauta primò quidem ineſt in naui, tamen
per accidens, & ſeparari poteſt à naui; rurſus albedinem inquit primò ineſſe in ſuperficie,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index