Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora

Page concordance

< >
< >
page |< < of 383 > >|
54rut illam ponamus oportet in loco ubi gravitatem suam ostendere Similiter, cum dicit, Quaelibet particula aquae in aëre descendit, ergo quantumvis aëris levius est particula aquae; hoc verum erit in eo
loco, ubi aër nullam habet gravitatem, aqua vero habeat: sed hoc non erit loqui de gravitate absoluta, ut
Nam, si ponamus multum aëris in loco ubi aër etiam gravet, ut in igne, ibi profecto gravius erit pauca Neque ob id inferat Aristoteles, Ergo multum aëris velocius descendet pauca Non enim valet consequentia, hoc illo est quomodocunque gravius, ergo velocius descendet: nanque magna vessica inflata pauco plumbo in aëre gravior erit; non tamen velocius Sed de hoc fusius, ubi de causis maioris et minoris velocitatis Pari etiam pacto, non eo quod ignis multus gravior sit pauco aëre, dicemus ignem velocius esse descensurum.
4Á, argumentatur: Duo sunt loca contraria, medium et extremum, accipiens pro extremo concavum xxx ergo oportet, quae in illis sunt esse contraria; quod non erit, nisi terra ponatur omni carens levitate, ignis vero ab omni gravitate Argumentum pluribus de causis nullius est Primo, enim, nec terra est in centro nec ignis in concavo xxx centrum enim locus non est, cum indivisibile sit punctum; ex igne autem sola convexa superficies est in concavo xxx quare ex hoc nihil

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index