DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1dum cuneus uerſus E
mouetur, partem kG
verſus N moueri; & par
tem HI uerſus O.
per
cutiatur cuneus, ita vt
AC ſit in linea NO;
tunc k erit in A, & I in
C: & k ex ſuperius di
ctis motum erit ſuper
kA, & I ſuper IC.
quare dum cuneus mo
221[Figure 221]
uetur, pars KG ſuper BA latus cunei mouebitur, & pars IH ſuper
latus BC.
pars igitur kG ſuper planum mouetur horizonti incli­
natum, cuius inclinatio eſt angulus FBA.
ſimiliter IH moue­
tur ſuper planum BC in angulo FBC.
Partes ergo eius, quod
ſcinditur ſuper plana horizonti inclinata mouebuntur.
& quam­
quam planum BC ſit ſub horizonte; pars tamen IH ſuper IC mo
uetur, tamquam ſi BC eſſet ſupra horizontem in angulo DBC.
partes
enim eius quod scinditur, eodem tempore, ab eadem potentia mo­
uentur; eadem ergo erit ratio motus partis IH, ac partis KG.
ſi­
militer eadem eſt ratio, ſiue EF ſit horizonti æquidiſtans, ſiue
horizonti perpendicularis, vel alio modo.
neceſſe eſt enim poten
tiam cuneum mouentem eandem eſſe, cùm cætera eadem rema
neant.
eadem igitur erit ratio.
Poſt hæc conſiderandum eſt, quæ nam ſint ea, quæ efficiunt,
vt aliquod facilius moueatur, ſiue ſcindatur.
quæ quidem duo
ſunt.
Primum, quod efficit, vt aliquod facilè ſcin
datur, quod etiam ad eſſentiam cunei magis per­
tinet, eſt angulus ad verticem cunei; quò enim
minor eſt angulus, eò facilius mouet, ac ſcindit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index