Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (238) of 672 > >|
250238Diſſertatio Octaua. magiſque perſpicuam, quàm quæ prodiret ex ligno, quod in car-
bones peruſtum fuit.
Dand. Quod ad flammæ ex carbonibus perſpicuitatem maio-
rem attinet, quæ ſæpiùs aliquid habet cærulei, non obſcuram
Sulphuris notam, nihil nunc de luce diſputemus, res enim eſt,
quæ tenebris fortaſſe non caret;
ſed ſubtilitas illa flammæ ex car-
bonibus magis perſpicuæ nos in cognitionem deducat, cur illa va-
lidior ſit, quippe quæ ob ſuam tenuitatem, ac minorem cum hu-
more aqueo permiſtionem, faciliùs ſe in corporum meatus inſi-
nuat;
ideò carbonibus potiùs, quàm lignis, vti placet in lique-
faciendis metallis.
Porrò in tanto fornacum ardore ſatis conſtat
etiam multos ſales à particulis ſulphureis abripi, atque commiſce-
ri liquenti metallo, quod pro carbonum varietate aliquando fle-
xile euadit, aliquando nimis durum, ac fractioni obnoxium.
Cu-
ius rei argumentum ſuppeditat Atlas Sinicus pag.
131. in XII Pro-
uincia Quangtung.
Fuſæ, inquit, ex hoc ferro fiſtulæ pro bom-
bardis, quod ſanè mirum, nunquam diſſiliunt in frusta, ſed, ſi
nimium infarciantur puluere, aut ignis vim nimiam aliàs ferre
non poſſint, vt ſummum finduntur, aperiunturque aliquantum
abſque adſtantium noxâ;
ex eo fortaſſe, quod ligneo carbone il-
lic liquefiat ferrum, qui lentitudinem aliquam illi conciliet, ac
viſcoſitatem relinquat, non foſſili, qui nimium induret ferrum, at-
que conſtipet.
Nam ſulphur ſali iunctum tribuit ferro duritiem, ſed
&
ſragilitatem.
Maur. Hìc verò, vbi de tenuitate flammæ ſermo eſt, nobis non
excidat diſcrimen, quod inter vim vrendi, &
virtutem calefa-
ciendi, hoc eſt ſenſum caloris in tangente excitandi, intercedit;
flamma etenim licèt exilis paleas & ſtuppam breui momento com-
burit, aqua quantumuis feruens nunquam illas accendet;
contrà
verò per aſcendentem ex ſtramine aut ſtuppâ ardentibus flammam
celeri motu traijcies manum innocuam, at non item abſque dolo-
ris ſenſu per aquam feruentem;
ac propterea flamma ex paleis
comburitea, quæ accendere nequit aqua feruens;
hæc autem ci-
tiùs caloris ſenſum infert, quàm illa flamma.
Exarſio nimirum
eſt partium ſulphurearum atque Spirituum vehementiùs concita-
torum eruptio è corpore, quod igneſcit;
idcirco recepti ex flam-
mâ igniculi in paleis, aut ſtuppâ, harum particulas diſſoluere at-
que agitare valent, vt confertim exiliant, neque illas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index