Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1petu ſuo feratur, & qua ſubiacentia corpora diſrumpat, &
quæ ſubiacent corpora quanquam diuidua aliquando ſunt, ta­
men reſistunt, & contranituntur, ne dissipentur, ſi ergo vis
ponderis diuidentis ſuperior fuerit, id quod ſubſternitur conti­
nuatum corpus facilè diuidetur: ſcindens logè celerius deor­
ſum præcipitabitur, ſi vero imbecillior fuerit grauis, & ſcin­
den: is corporis ad ſcindendum facultas maiore nixu ab infe­
riore corpore ſcindendo ſuſtinebitur.
Itaque ferreæ, & plumbeæ laminæ, vt ad eas tandem reuer
tamur à quibus diuertimus, ſupernatant; quia maiore nixu
illis ab aqua reſistitur, quam minoribus, & leuioribus corpu­
ſculis in acutam ſuſpidem egressis.
Propter eamdem cauſam ſupernatant tenuissimi auri, &
plumbi pulueres, quia imbecilla eſt in illis ſcindendi potestas;
auri magnum frustulum ſcindit facilius, & eam ob cauſam
velocius deſcendit.
Pulueres item in aere ſuſpenſi non deſcendunt, quia aerem
non ſcindunt, quem maiora corpora frangunt.
Hæc motuum & ſtatuum differentiæ non corporum natu
ris per ſe, sed eorumdem figuris per accidens tribuuntur ab
Ariſtotele libro quarto de cælo particula quadrageſimapri­
ma.
Nunc ad aerem ipſum reuertimur: quem ſuo in loco gra
uem eſſe diximus, immo magis grauem, quam leuem, quan­
do corpora grauia deorſum velocius, quam leuia surſum fert,
vt Simplicium miſſum faciamus, qui eumdem tantum gra­
uem eſſe, non autem leuem, affirmare videtur.
Figuræ ergo ad quas horum motuum in ſimplicibus elemen­
tis cauſam Plato rettulit, omnino non efficiunt, vt quicquam
ſursum aut deorſum feratur, sed aut celerius aut tardius:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index