Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 258 > >|
1 aere interposito discordia tanta creatur
propterea quia nimirum prius aestus ubi aeris
praecepit ferrique vias possedit apertas,
posterior lapidis venit aestus et omnia plena
invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante.

cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.

illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
non valet e lapide hoc alias impellere item res.

pondere enim fretae partim stant: quod genus aurum;
et partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam;
lignea materies in quo genere esse videtur.

interutrasque igitur ferri natura locata
aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
inpellant ut eam Magnesia flumine saxa.

Nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur
quae memorare queam inter se singlariter apta.

saxa vides primum sola colescere calce.
glutine materies taurino iungitur uno,
ut vitio venae tabularum saepius hiscant
quam laxare queant compages taurea vincla.

vitigeni latices aquai fontibus audent
misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.

purpureusque colos conchyli iungitur uno
corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
non si Neptuni fluctu renovare operam des,
non, mare si totum velit eluere omnibus undis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index