Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
< >
page |< < of 303 > >|
1CD fiet, vbi CF, & ſimul ſurgere continget, & in eadem
æquali habere caput, & pedes, ipſa autem CF acutum facit
angulum ad ipſam BG.
COMMENTARIVS.
Svpponit Ariſtoteles, quod ſatis per ſe notum eſt,
commodè, & appoſitè ſedentes duos angulos rectos
poſitione ſui corporis conſtituere iuxta propriam ſe­
dis formam: Vnum quippe quem facit thorax cum femore,
alterum verò quem efficit femur cum tibia.
Vt exempli
gratia ſi linea AB rectitudinem
humani corporis referat à capite
82[Figure 82]
vſque ad ventrem, BC verò fe­
morum longitudinem vſque ad
genua, tanquam duo latera recti
anguli ABC; & CD crucium al­
titudinem deſignet, quæ pariter
cum BC alterum angulum re­
ctum conſtituat BCD.
Quo ſup­
poſito quærit cur ſedentes cum
ſurgere voluerint, in ipſo ſurgendi
actu prædictos angulos rectos in
acutos commutare ſoleant, nec
aliter ſurgere valeant?
Vt ſiſten­
do in eadem figura propoſita, ca­
put ab A declinando in E ad
efficiendum angulum acutum
EBC, ac tibias retrahendo cum pedibus ex D in F ad con­
ſtituendum acutum angulum BCF.
Cuius rei duplicem cauſam ſtatim ipſemet Philoſophus
affert, docetque primò id fieri ex eo, quod æqualitas vbique
eſt cauſa quietis.
Motus enim quilibet, vt alibi dixerat 1.
de generat.
tex. 4 8. debet eſſe ab inæquali proportione.
Angulus autem rectus, eſt angulus æqualitatis non modò
quia cuilibet alter irecto ſemper eſt æqualis, ſed quia æqui-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index