Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1no, & trishemitonio, ditonum fugiens. At
hæc parua ſunt interualla, ſed minora ſunt
Enarmonici dieſibus diſtincta, & ob id dul­
cior chromatico harmonia.
Vt verò exem­
plum eius habeas in elymis, vt in quinto
muſicæ docuimus, tremula vox parum aper­
to foramine, hemitoniorum, minimè autem
tonorum dieſim efficit: quæ perpetuò fu­
giens in ſingulis vocibus incredibilem affert
ſuauitatem.
Aliud in cheli ( poſtquam Or­
gana huius non ſunt capacia ) ſumamus,
exemplum.
Scis interualla in cheli hemito­
nio ſingula diſtingui: ſentis tremulas voces,
quæ dimidium tantùm vocis interualli ſupe­
109[Figure 109]
rant, atque ideò dieſim quantam dulcedinem
retineant: finge modò ſingulis currentis ma­
nus ictibus tremulas voces interſeri, & cogi­
ta, quàm incredibilem harmoniam ſis audi­
turus.
Sed in cheli vnus non poterit ſe ex­
plicare.
Commodior lyra eſt, quia etiam ma­
gis retinet voces.
Sed antiqui inſtrumenta
ad hoc apta conficiebant, inter quorum
chordas interualla dieſum erant conſtituta.
Extremæ verò eiſdem locis, quæ conſonan­
tiam efficiunt, neceſſariò in omni diateſſaro
reponuntur.
Verùm in Diatonico duos ad­
didimus neruos, alterum ſub imo, reliquum
ſupra ſupremum, vt humitoniorum ratio
conſtaret.
Nuper Nicolaus Vincentius Mo­
nochordium conſtruxit per dieſes diuiſum,
vt tonos ſingulos in quinque ſemitonia mi­
nora in duo diuideret.
Sunt autem in com­
muni inſtrumento claui triginta candidi, to­
ni ergo viginti, & vnus: ſemitonia 8. minora
in inferiore ordine.
In ſuperiore nigri claui,
viginti, ſemitonia autem 49. Ergo Chroma­
ticum hoc habet claues quinquaginta, in­
terualla quadraginta nouem.
Semitonia ma­
iora viginti, minora viginti octo, tonos vi­
ginti vnum.
Exiſtimat ergo in quatuor illis
ordinibus, quorum duo ſunt ſuperiores, duo
candidorum clauorum, totidem nigrorum,
diuiſis minoribus tonis in duas dieſes, vt
fiant quinquaginta ſex: maioribus in tres,
vt fiant ſexaginta: vt ſint omnes centum ac
ſexdecim, claui verò centum ac decem &
ſeptem, inde pro indiuiſo (de quo dixi) tono
dieſes quinque totidémque claui conſtare.
Enarmonicum monochordium vocibus cen­
tum ac viginti vna, clauis autem vno plus.
Certè ad commodum non inutilis ratio, ſed
non omninò exquiſita.
Lucretia quoque
Todeſcha Bononienſis puella, in cheli addi­
dit ſex chordas, vt eſſent decem & ſeptem
ternæ in ſuperioribus quinque ordinibus.
Nete autem, quæ ſingularis eſſet geminata.
Quæ Hypates obtinuit locum duas ſuperio­
res habuit vniſonas, tertiam diapaſon inter­
uallo: quatuor medij ordines vniſonum
trium fidium concentum retinuerunt.
Du­
plex habet incommodum hæc conſtructio:
ſpaciorum anguſtiam, vt niſi digiti ſint gra­
ciles admodum longi chorauléſque præſtans,
qualis illa erat, quæ cum decimum ſeptimum
ageret annum, nemini poſt haberi poſſet
difficultatem, & confuſionem non leuem ſit
paritura: tantúſque numerus fidium è neruis
vix poſſit in certa contentione diu manere.
Cæterùm illi difficultas addidit decorem: &
ob artis præſtantiam, ſuauitatem mirabilem.
Cùm verò duo ſint extrema, & medium, quod
vocant Tenorem, in diuerſis vocibus (nam

quæ de diateſſaro dicta ſunt, ad vnam tantùm
referuntur) vox quarta Altus adiecta eſt, quę
quòd vacua repleat, cæteris ſuauitate præ­
ſtat: cùm enim rei iam perfectæ aliquid addi­
tur artificiosè, ad ornatum plurimùm con­
ducere ſolet.
Ob id omnibus vocibus hæc mi­
ra arte conuenit.
Obſeruat hæc vnicè graui­
tonam, contra quam ſæpè in ſupremum ſe
attollit: modò quaſi in grauitonam mutata,
in profundum ſe mergit, ſublimiorem har­
moniæ totius vocem contrario motu obſer­
uans.
Plerunque circa mediam ſpatia com­
plendo ludit.
Quo fit vt cùm nobiliſſima ſit,
præclaram etiam exigat cantatoris naturam,
& ingenium: quibus fit deſtituatur, nulla
prorſus euadit.
Chromatici
Enarmonici
Diateſſari
inuentio.
Altus vox
nobiliſſima.
Porrò facilis eſt notarum cantus: notas

vocamus, Vt, Re, Mi, Fa, Sol, La: ſed
proferre verba, difficilius.
Ideò cùm notas
prius diſcant pueri, ad verba ſæpè cum dif­
ficultate non leui transferuntur.
Fit autem
hæc tranſlatio tribus modis.
Primus eſt, vt
quia diapente, diapaſon, diateſſaron, &
cæteras medias conſonantias, itémque ſe­
ptimam, & nonam, & ſecundam aure diſ­
cat, & proferre voce, atque ita ſub illa vocum
magnitudine verba ac ſyllabas potiùs pro­
ferat, quod arduum ſanè eſt, quoniam ſex­
ta, & tertia duplices ſunt, nec licet eas
proferre ſine imaginatione notarum atque
ita ſi alteram pro altera ſuppoſueris, ſemito­
nio diſcordabis à reliquis vocibus.
Secundus
modus eſt, vt mente concipias quocunque
ſpatio ac linea, quæ vox & quanta eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index