Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
Sit A inte­
rius extremum,
97[Figure 97]
& B exterius
lineæ ſpiralis A
B plurium reuo­
lutionum, in ex­
tremo B ſit na­
uis C.
Dico quod
C feretur ad A,
& inſuper quod
cum erit in A
ſummergetur in­
tra abyſſum A
E.
Demonſt.
Innatans in vor­
ticoſa aqua fer­
tur ad motum
vndæ impulſæ,
vel tractæ.
At aqua vorticoſa fertur ſecundum lineam ſpiralem ad eius interius
medium.
Eò enim & decliuitas, & abyſſus trahunt.
Ergò innatans vt C in B principio vorticoſæ aquæ ad medium
interius A deuoluetur, & ibi propter tractum conſecutio­
nemque aquæ, tum & naturalem rei innatantis grauitatem
rectà deorſum ruet per abyſſum A E.
quod erat demon­
ſtrandum.
Ex hac concluſione elici debet monitum, quod nauigantibus vti­
lißimum eſt, vitandos ſcilicet illis vortices aquarum tanquam ſcopu­
los, qualem referunt in Noruergiæ Oceani inter Roeſt & Loffoet
maximum eſſe, qui naues ſecum in profundum trahat: & ad hos, ſi
forte impegerint ( quod ſentient ſi deprehenderint nauim ſuam ſine
cauſa alia, vt eius venti, qui Typhon, vel Ecnephias dicitur, ) circum­
agi, primo quoque tempore adhibitis omnibus remis veliſque eniten­
dum ab his ſpiris ſeſe excludere.
paulò enim pluribus implicati nullis
viribus ſeſe liberabunt.
Hîc enim illud poetæ verißimum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index