Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1no, & trishemitonio, ditonum fugiens. At
hæc
parua ſunt interualla, ſed minora ſunt
Enarmonici
dieſibus diſtincta, & ob id dul­
cior
chromatico harmonia.
Vt verò exem­
plum
eius habeas in elymis, vt in quinto
muſicæ
docuimus, tremula vox parum aper­
to
foramine, hemitoniorum, minimè autem
tonorum
dieſim efficit: quæ perpetuò fu­
giens
in ſingulis vocibus incredibilem affert
ſuauitatem
.
Aliud in cheli ( poſtquam Or­
gana
huius non ſunt capacia ) ſumamus,
exemplum
.
Scis interualla in cheli hemito­
nio
ſingula diſtingui: ſentis tremulas voces,
quæ
dimidium tantùm vocis interualli ſupe­
109[Figure 109]
rant
, atque ideò dieſim quantam dulcedinem
retineant
: finge modò ſingulis currentis ma­
nus
ictibus tremulas voces interſeri, & cogi­
ta
, quàm incredibilem harmoniam ſis audi­
turus
.
Sed in cheli vnus non poterit ſe ex­
plicare
.
Commodior lyra eſt, quia etiam ma­
gis
retinet voces.
Sed antiqui inſtrumenta
ad
hoc apta conficiebant, inter quorum
chordas
interualla dieſum erant conſtituta.
Extremæ verò eiſdem locis, quæ conſonan­
tiam
efficiunt, neceſſariò in omni diateſſaro
reponuntur
.
Verùm in Diatonico duos ad­
didimus
neruos, alterum ſub imo, reliquum
ſupra
ſupremum, vt humitoniorum ratio
conſtaret
.
Nuper Nicolaus Vincentius Mo­
nochordium
conſtruxit per dieſes diuiſum,
vt
tonos ſingulos in quinque ſemitonia mi­
nora
in duo diuideret.
Sunt autem in com­
muni
inſtrumento claui triginta candidi, to­
ni
ergo viginti, & vnus: ſemitonia 8. minora
in
inferiore ordine.
In ſuperiore nigri claui,
viginti
, ſemitonia autem 49. Ergo Chroma­
ticum
hoc habet claues quinquaginta, in­
terualla
quadraginta nouem.
Semitonia ma­
iora
viginti, minora viginti octo, tonos vi­
ginti
vnum.
Exiſtimat ergo in quatuor illis
ordinibus
, quorum duo ſunt ſuperiores, duo
candidorum
clauorum, totidem nigrorum,
diuiſis
minoribus tonis in duas dieſes, vt
fiant
quinquaginta ſex: maioribus in tres,
vt
fiant ſexaginta: vt ſint omnes centum ac
ſexdecim
, claui verò centum ac decem &
ſeptem
, inde pro indiuiſo (de quo dixi) tono
dieſes
quinque totidémque claui conſtare.
Enarmonicum monochordium vocibus cen­
tum
ac viginti vna, clauis autem vno plus.
Certè ad commodum non inutilis ratio, ſed
non
omninò exquiſita.
Lucretia quoque
Todeſcha
Bononienſis puella, in cheli addi­
dit
ſex chordas, vt eſſent decem & ſeptem
ternæ
in ſuperioribus quinque ordinibus.
Nete autem, quæ ſingularis eſſet geminata.
Quæ Hypates obtinuit locum duas ſuperio­
res
habuit vniſonas, tertiam diapaſon inter­
uallo
: quatuor medij ordines vniſonum
trium
fidium concentum retinuerunt.
Du­
plex
habet incommodum hæc conſtructio:
ſpaciorum
anguſtiam, vt niſi digiti ſint gra­
ciles
admodum longi chorauléſque præſtans,
qualis
illa erat, quæ cum decimum ſeptimum
ageret
annum, nemini poſt haberi poſſet
difficultatem
, & confuſionem non leuem ſit
paritura
: tantúſque numerus fidium è neruis
vix
poſſit in certa contentione diu manere.
Cæterùm illi difficultas addidit decorem: &
ob
artis præſtantiam, ſuauitatem mirabilem.
Cùm verò duo ſint extrema, & medium, quod
vocant
Tenorem, in diuerſis vocibus (nam

quæ
de diateſſaro dicta ſunt, ad vnam tantùm
referuntur
) vox quarta Altus adiecta eſt, quę
quòd
vacua repleat, cæteris ſuauitate præ­
ſtat
: cùm enim rei iam perfectæ aliquid addi­
tur
artificiosè, ad ornatum plurimùm con­
ducere
ſolet.
Ob id omnibus vocibus hæc mi­
ra
arte conuenit.
Obſeruat hæc vnicè graui­
tonam
, contra quam ſæpè in ſupremum ſe
attollit
: modò quaſi in grauitonam mutata,
in
profundum ſe mergit, ſublimiorem har­
moniæ
totius vocem contrario motu obſer­
uans
.
Plerunque circa mediam ſpatia com­
plendo
ludit.
Quo fit vt cùm nobiliſſima ſit,
præclaram
etiam exigat cantatoris naturam,
& ingenium: quibus fit deſtituatur, nulla
prorſus
euadit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index