Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1debeat, atque ita ſyllabas ſub loci voce pro­
feras.
Hæ modus melior eſt primo: ſed cùm
occurrerint dieſes, & ſemitonia toníve ficti,
non ſatis faciet, ægréque proferentur.
Ter­
tius omnium optimus eſt, vt imaginatione,
& voce quidem notas, & vocum magnitu­
dinem retineas, lingua verò ſyllabam ſubie­
ctam proferas: atque hic vt eſt optimus, ita
difficillimus.
Igitur tribus modis rurſus
hunc aſſequemur: vel longa conſuetudine,
vtſenſim dimiſſa nota, proferas ſyllabam in
notis, primò longioris moræ, & vniſonis:
deinde ſenſim aſcendentibus ac deſcenden­
tibus, mox in diapaſon, & diapente, &
diateſſaron.
Item in conſonantiis, quas vocant
cadentias, demùm in aliis vocibus, pòſt ad
notas breuis moræ te transferas.
Alter mo­
dus eſt, vt linguam immobilem retinere
condiſcas, atque ita vocem ſine notis acſyl
labis proferas.
Pòſt ſub vna tantùm ſyllaba
ſemper, vt ſub A, vel E.
Vltimò ad ſyllabas
proferendas accedas.
Hic modus varietatem
ex modo proferendi ſuſcipit, vt primus ex
re ipſa ſeu cantu.
Tertius, qui meo iudi­
cio melior eſt, fit alterius auxilio, qui no­
tas proferat te ſyllabas canente: ſic enim
& temporis, & vocis magnitudo ſeruabitur,
& tu ſenſim te transferes conſuetudine ad
id, quod eſt difficillimum.
Erat & aliud
in diſcendo compendium, vt ſine manu
optimè, quis diſcat.
Hoc autem contin­
get, ſi diſcipulum docueris diapaſon vnius
omnes voces, nam reliquæ omnes eiſdem
ordinibus recurrunt, atque ita mutationes
pro vocatis clauibus, quæ ſemper tribus in
locis habentur ob ſemitonia.
Nam claues
mutata fermè ratione ita ſibi comparantur,
vt in duas omnes ob ſimilitudinem redigan­
tur, cùm ſex videantur: tres quidem voca­
ti B, mollis, totidem ſine illo: has ſi ob­
ſeruaueris diligenter, in duas tantùm redu­
ces, non ſolùm mirabili, & compendioſa
ratione, ſed etiam admodum facili: verùm
de his diffusè in Muſicis ( vt dixi ) tracta­
tum eſt.
Canendi
præcepta.
Poſt has Optica eſt diſciplina, cuius
ſubtiliſſimum inuentum eſt horologiorum,
quæ vmbris horas edocent, eam traduxit, vt
multa alia Vitruuius in opus ſuum.
Verùm hæc ſcientia optica media vide­
tur inter Mathematicas, & pulcherrimam
naturalium rerum ſcientiam, quam voca­
mus Philoſophiam, cuius ambitus latiſſimè
patet.
Scripſimus de dignioribus illius
partibus in libris de Æternitatis Arca­
nis, animi immortalitate, rerúmque va­
rietate.
Verùm nobiliſſima pars eſt illius,
quæ temporum naturam præcognoſcere do­
cet, & aëris temperiem: vtilis nanque agri­
colis, nautis, mercatoribus, imperatori­
búſque, denique omni humano generi tum
iucunda, tum ſalutaris.
Aëris igitur con­
ſtitutiones duabus conſtant differentiis,
quarum altera in frigido, & calido, reliqua
verò circa humidum, & ſiccum verſatur.
Hoc in genere quinque ſunt ſpecies: Sere­
num, quòd & tranquillum ſit: ventoſum,
nubes, imbres, grando, ſeu horrida tempe­
ſtas.
Niues imbrium loco habentur, cùm
hyems fuerit.
Ventorum ſigna ex naturalibus decretis

ita habentur: Tuber quidam Lunæ iunctus,
quem ego cùm vidiſſem, ſtatim ſubſecutus
eſt ventus validiſſimus.
Nubecula circa
aſinorum alterum ex eadem parte futuros
prænuntiat ventos.
Rubeæ nubes toto cœ­
lo ſparſæ, aut rubra Luna, item Solis oc­
caſus inter nubes rubeas, nubes volitantes:
nolarum ſonus, qui modò optimè auditur,
modò vix percipitur: vexilla in turrium
culminibus poſita cùm mouentur: areæ cir­
ca Lunam, quæ repentè diſſoluuntur, ventos
ex qua parte orientur oſtendunt.
At verò

Luna pura dum occidit, aut oritur, aſtráque
tum Sol candidus ac purus occidens, aut ſi
Sol paucis cum nubibus cadat, & corui ve­
lut lætitia gregatim crocitantes, aſſiduéque
obſtrepens noctua noctu, ſerenitatem nun­
tiant.
Ventorum
ſigna.
Serenitatis
iudicia.
Tempeſtatum ſigna melius, quàm
Poëta tuus explicare me poſſe non con­
fido, tametſi mihi libera ſit oratio, Vir­
gilij verò numeris veluti compedibus con­
tineatur.
Primo igitur Georgicorum ſic in­
quit:
At Boreæ de parte trucis cùm fulminat, & cùm

Eurique, Zephyrique tonat domus, omnia plenis
Rura natant foſſis, atque omnis nauitaponto
Humida vela legit.
Nunquam imprudentibus imber
Obfuit, aut illum ſurgentem vallibus imis
Aëuiæ fugêre grues: aut bucula cœlum
Suſpiciens, patulis captauit naribus auras:
Autarguta lacus circumuolitauit hirundo:
Et veterem in limo ranæ cecinêre querelam:
Sæpiùs & tectis penetralibus extulit oua,
Anguſtum formica terens iter: & bibit ingens
Arcus: & è paſtu decedens agmine magno.
Coruorum increpuit denſis exercitus alis.
Iam varias pelagi volucres, & quæ Aſia circùm
Dulcibus in ſtagnis rimantur prata Cayſtri,
Certatim largos humeris infundere rores:
Nunc caput obiectare fretis, nunc currere in vno
Et ſtudio in caſum videas geſtire leuandi.
Tum cornix plena pluuiam vocat improba voce,
Et ſola in ſicca ſecum ſpatiatur arena.
Ne nocturna quidem carpentes penſa puellæ
Neſciuêre hyemem, teſta cum ardente viderent.
Scintillare oleum, & putres concreſcere fungos.
Tempeſtatum
præſagium.
Illud etiam certo ſigno adiecit, quod ob­
ſeruatione dignum eſt?
Si nigrum obſcuro comprehenderit aëra cornu.
Tum illa à Sole:
Ille vbi naſcentem maculis variauertit ortum
Conditus in nubem, medióque refugerit orbe,
Suſpecti tibi ſint imbres: nanque vrget ab alto,
Arboribúſque ſatiſque Notus, pecorique ſiniſter.
Aut vbi ſub lucem denſa inter nubila ſeſe
Diuerſi erumpent radij: aut vbi pallida ſurgit
Tithoni croceum linquens aurora cubile:
Heumalè tummites defendet pampinus vuas:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index