DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 288 > >|
116
Sint duo cunei ABC DEF, & angulus
ABC ad verticem minor ſit angulo DEF.

dico aliquod facilius moueri, ſiue ſcindi à cu
neo ABC, quàm à DEF.
diuidantur AC
DF bifariam in G H punctis; connectan­
turq; BG, & EH.
Quoniam enim partes
eius, quod ſcinditur à cuneo ABC, ſu­
per planum horizonti inclinatum mouen­
tur, cuius inclinatio eſt GBA: quæ ve­
rò à cuneo DEF, ſuper planum horizonti
inclinatum mouentur, cuius inclinatio eſt
222[Figure 222]
HED; & angulus GBA minor eſt angulo HED; cùm
CBA minor ſit DEF: & ex nona Pappi octaui libri mathe
maticarum collectionum, quod mouetur ſuper planum AB faci­
lius mouebitur, & à minore potentia, quàm ſuper ED; Quod
ergo ſcinditur à cuneo ABC facilius, & à minore potentia ſcin
detur, quàm à cuneo DEF. ſimiliter oſtendetur, quò magis an­
gulus ad verticem cunei erit acutus, eò facilius aliquod moueri,
ac ſcindi.
quod demonſtrare oportebat.
Poſſumus etiam hoc alia ratione oſtendere
conſiderando cuneum, vt vectibus ſibi inuicem
aduerſis mouet, ſicuti ſecundo modo dictum eſt.

hoc autem prius oſtendere oportet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index