Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 303 > >|
1ponderantiam in corporibus cauſat, vel certè conſequitur,
vt patet in libra, quæ dum in æquilibrio conſtituitur duos
vtrinque efficit angulos rectos cum trutina.
Itemque nam
corpora perpendiculariter ad angulos rectos ſuper planum
horizontis conſtituta, dum terræ ſuperficiei incumbunt,
æqualiter omni ex parte diſtant à ſolo, ſtareque propterea
dicuntur, hoc eſt in ſua propria mole conſiſtere.
Quare cu­
bus eo quod non niſi ex rectis angulis conſtet, & vndique
ſit æqualis, maximè omnium corporum valet conſiſtere, at­
que ſolo inhæréndo quieſcere: Ita vt Pythagorici ad tuendam
terræ immobilitatem, eam dixerint eſſe cubicam.
Quod
autem dicitur de toto corpore ſtante, idem reſpectiuè dici
poteſt de partibus, quæ ſimiliter ad angulos rectos ſupra
planum horizontis erectæ quieſcunt, vt thorax, vel tibiæ in
homine ſedente.
Cum igitur à ſeſſione ſurgentes, quietem
qua ſedendo ad angulos rectos potiebantur aſſurgendo re­
linquant, ipſos angulos rectos in acutos commutare co­
guntur, hoc ipſo quod moueantur, & acuti anguli, non au­
tem obtuſi ad ipſum ſurrectionis motum ſint idonei, at que
accommodati, vt mox infrà conſtabit.
Secundò igitur id fieri docet Philoſophus, nam qui ſur­
git, ad hoc tendit, vt totus conſtituatur erectus, ac perpen­
dicularis ſuperficiei terræ ſecundum eandem rectitudinem
vnius lineæ cadentis ad centrum, ſecus ac cum ſederet.
Quantumuis enim tunc caput & thorax, ſicut & crura per­
pendiculariter haberet ſupra horizontem erecta, non tamen
femora ſic erant conſtituta, nec crura in eadem erant linea,
ac thorax & caput, ſed in alia paralella.
Quare vt totus
erigatur, & ſecundum eandem lineam perpendiculariter
horizonti inſiſtat, opus eſt, pedes retrahere, vt dicebamus,
ex D in F, caputque cum ſubiecto thorace reclinare ex A
in E; quod eſt prædictos angulos rectos in acutos conuerte­
re, vt pedibus ſub capite conſtitutis, per eandem perperdi­
cularem EF totum corpus erigi poſſit, ac ſtare.
Alioquia
eandem angulorum rectitudinem ſeruando, non fieret mo­
tus; atque rectos angulos in obtuſos commutando, non mo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index