Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 252 > >|
1
Facilis deſcenſus Auerni:
Sed reuocare gradum, ſuperaſque euadere ad auras,
Hoc opus hic labor eſt.
Sed rurſus de vorticibus hæc quæ ſunt apud Cardanum cap. 6. lib. 1.
de variet. rerum ſcitu digna ſunt.
Trahi quidem naues, inquit, ac cæ­
tera velut Typhone vento haud abſurdum in vorticibus: vortices
quoque eſſe haud dubium eſt: at quomodo deſicendens aqua diſtribua­
tur, non adeò perſpicuum eſt, cum ſemper in humiliora feratur.
Imo
autem vortice quo modo quicquam humilius eſſe poßit, non facile
oſtendere.
videtur autem mihi vortex non ad infima deſcendere:
ſed potius ad ea loca, ex quibus pateat exitus: Nam & vi vento­
rum aliquando propellitur loco cedens.
Quamuis etiam ad infima deſ­
cendat, perſæpe tamen non attingit fundi libramentum: aut ſi infe­
rius etiam deſcendit, aliquò exitus patet.
Terra ſcilicet, vt hoc ad­
dam, exiſtente hoc in loco cuniculoſa & per longißimum canalem
aliquam in ſpecum ſeſe exonerante.
Habes nunc, candide lector, opus Ariſtotelis magna ſubtilitate,
& iucunda ſubtilitatum in rebus Mechanicis contemplatione, re­
fertum, & multis ob rerum principiorumque tractatorum obſcu­
ritatem & ob contextus Græci corruptionem difficultatibus ob­
ſtructum, noſtra opera & iudicio, vt ſpero, ita reſeratum, & à men­
dis quibus propemodum infinitis ſcatebat, liberatum: vt poſthæc vel
mediocriter geometricis imbutus vel ne imbutus quidem hunc
legere & intelligere & voluptatem ac vtilitatem ex eo capere
poſsis.
quinetiam in ſcholis vulgarium illorum philoſophorum, qui pa­
rum abſunt, vt omninò a)gewme/trhtoi non ſint, locum eum obtine­
re poſsit, quem cæteri qui ab hoc naturæ & artis etiam omnis atque
induſtriæ genio libri prodierunt, quémque ij, qui ab illis publicè le­
guntur & explicantur.
Quod in numinis diuini bonorum omnium
largitoris gloriam: Henrici IIII.
Regis nostri auguſtiſsimi perpe­
tuum decus: Ariſtotelis libri huius authoris famam atque authori­
tatem maiorem: Reipub. denique noſtræ literariæ vtilitatem cedat,
deſidero.
FINIS.
Cœlo reſtat iter: Cœlo tentabimus ire.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index