Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1ſumatur AF æqualis AH, addaturque impetus, qui ſit ad acquiſitum in
H, vt GF ad FA, vel AH, & habebitur intentum:
dixi totum ſpatium re­
ſpondens ſcilicet toti motui;
alioqui ſi pars tantùm accipiatur tùm ſpa­
tij, tùm motus, res procul dubio ſecus accidet; ſit enim impetus impreſ­
ſus vt BC ad AB.
Equidem primò tempore, quo in perpendiculari con­
citur AE, conficitur AC æqualis;
at verò ſecundo, quo conficitur EG
triplum AE in perpendiculari, conficitur CI quadruplum AC, vel
AE;
igitur non ſunt æqualia ſpatia; ſed hæc ſunt ſatis facilia.
Theorema 50.
Si planum horizontale ſit perfectè læuigatum in vne tantùm illius puncto ſi­
ſtere poteſt mobile graue;
ſit enim globus terræ centro A ſemidiametro
AE;
ſitque planum horizontale FEGN læuigatiſſimum: dico quòd in
puncto contactus E quieſcet mobile.
Probatur, quia ex omni alio puncto
mobile poteſt deſcendere;
ſit enim in G. v.g. haud dubiè GA maior eſt
AE;
igitur GE planum eſt inclinatum, id eſt, E propiùs accedet ad cen­
trum terræ A; ſed per planum inclinatum mobile deſcendit per hyp.
1.
idem dico de omni alio plani puncto, excepto puncto E, ex quo non
poteſt moueri, niſi aſcendat, id eſt à centro A recedat; igitur in eo
quieſcet.
Theorema 51.
Hinc in menſa lauigatiſſima globus vel eburneus, vel cryſtallinus vix vn­
quam ſistit, niſi in eius centro, quod multis experimentis comprobatum
eſt, & ratio luce meridianâ clarior à rudioribus etiam primo ſtatim ob­
tutu cernitur.
Theorema 52.
Hinc ridiculum ſeu joculare paradoxon, quo ſcilicet dici poteſt duorum alter
in eodem plano aſcendere, alter deſcendere, licèt in eandem cœli plagam con­
uerſi ambulent;
ſi enim alter ex G in E; alter verò ex E in F tenderet; hic
certè aſcenderet, quia recederet à terræ centro A;
ille verò deſcende­
ret, quia ad centrum accederet; & ſi in partes oppoſitas ambulent, in
hoc eodem plano vterque ſimul aſcendere, vel ſimul deſcendere poteſt.
Theorema 53.
Eſt etiam aliud paradoxon, ſcilicet in eodem puncto E duo plana eadem li­
neâ contenta hinc inde aſcendere;
vel duos montes altiſſimos in eadem recta
linea contineri;
vel mediam vallem, & gemines montes linea rectiſſima ſimul
connecti; hæc porrò ſunt ſatis facilia, & vix ſupra vulgi captum.
Theorema 54.
Adde aliud paradoxon ſcilicet idem mobile per duo plana parallela inæ­
quali motu deſcendere. v.g. per plana XFB, VEA, nam VEA eſt per­
pendiculum; at verò XFB eſt horizontale, vt clarum eſt.
Theorema 55.
Poteſt determinari motus proportio cuiuſlibet puncti aſſignati in plano EN;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index