Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
pluuia deſcendat, fieri poteſt vt mercurius in fiſtula
ſupremam illam altitudinem M pertingat, in eaque
permaneat, & hoc nedum à nebulis, ſed à quacum­
que alia cauſa grauitante effici poteſt, ſi enim terre­
ſtris puluis à vento, vel alia commotion e ſursùm im­
pellatur, atque per aerem diſſipetur ſpargaturque
tunc nemo dubitat aerem grauiori niſu ſuperficiem
orbis terraquei comprimere.
Si poſtea à qualibet
cauſa nebula impellatur, vt nimirùm terram attin­
gat, ſcilicèt pluuia paulatim terram aſſequatur ean­
que
humectet, tunc patet innumera aquæ granulą
terræ innici, neque amplius aeris grauitatem, &
compreſſionem augere, & quia à terra ſubiecta ſu­
ſtentantur, non poſſunt vt priùs ſuo naturali pondere
comprimere ſuperficiem infimam mercurij ſtagnan­
tis, & propterea ſemper à minori pondere mercu­
rius in C comprimitur prout magis pluuia ad terram
perducitur, & prout magis aer illo pondere alleuia­
tur, & propterea ſuperficies eius in ſuprema fiſtulæ
parte ſenſim deprimitur vſque ad infimum ſitum F.
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Non tamen
conuerſa re­
gula vera est
nam ab alijs
cauſis eleua­
tio mercurij
in fiſtula va­
riari poteſt.
Licèt hoc verum ſit, non tamen indè elici poteſt
conuerſa regula generalis, vt nimirum quotieſcum­
que mercurius in fiſtula eleuatur debeat pluuia ex­
pectari, quando quidem poteſt huiuſmodi augmentum
compreſſionis produci ab aliqua ingenti agitatione
ſupremæ atmoſphæræ; & ſi fortè à particulis aqueis,
& terreis ſubleuatis maior grauitas aeris producitur
fieri poteſt vt à violentia ventorum alibi tranſpor­
tentur nebulæ, & ſic pluuia alibi translata non deci-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index