Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 316 > >|
1cauſæ ſunt quidem sed non motus alicuius, verum aut maioris
aut minoris velocitatis, & tarditatis in motu, quæ enim lata
ſunt, quia multum amplectuntur, non ſemper ſed diutius ſuſti
nentur, quia non facilè nec cito, sed ægrè ac tardè quod ſubie
ctum est tandem diſrumpunt.
Exitus nouæ quæſtionis explicatur.
Caput XI.
Ex quibus nouæ quæſtiones intrego naſcuntur: ſi aer, &
aqua sunt in proprio loco graues, cur nos tantum pon­
deris non ſentimus, quantum illud eſt, quod nostra capi­
ta præmit?
cur aues per medium aerem volantes ab aeris gra­
ui pondere non comprimuntur?
Cur ab eo compreſſæ, aut deor­
ſum non truduntur, aut non ſuffocantur?
Cur piſces per ocea­
num natantes, & etiam profundas oceani partes petentes nec
hilum quidem ponderis, & grauissimi sentiunt?
Si ergo gra­
uis eſt aqua, ſi grauis est aer, quomodo effugiemus; quin illo­
rum pondus sentiamus?
ſi verò hæc duo elementa nec grauia
ſunt, nec leuia in ſuis locis, quomodo effugiet Ariſtoteles, quin
ipſæ pugnantia dicat?
Reſpondeo hanc vnam ob rem nos ab aeris pondere non præ
mimur, à quo nec aues volantes, nec piſces natantes ab aqua
premuntur, quia nec aer, nec aqua verè graue corpus est, aut
verè leue in ſuo proprio, naturalique loco: licet, & graue, &
leue vtrunque elementum dicatur, quatenus grauium & leuium
motum iuuant, & quatenus grauia, & leuia corpora ſurſum,
& deorſum portant, & ſunt hæc duo elementa magis grauia,
quam leuia, quia grauia maiore cum efficacia deorſum, quam
leuia ſursum ferunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index