Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (29) of 760 > >|
25129LIBER I. talium ſeparatum, non minus idem euenire neceſſe eſt: in o-
mnibus enim hiſce quorum ſubstantia in materia eſt, plura
eſſe &
infinita ea quæ ſunt eiuſdem ſpeciei uidemus. Quare
aut plures ſunt cœli, aut plures eſſe profectò poſſunt.
Ex
his igitur quiſpiam existimauerit, &
eſſe plures cœlos, &
etiam eſſe poſſe.
Conſiderandum autẽ rurſus eſt, quidnane
horum dicitur rectè, &
quid non rectè. Aliam igitur eſſe
formæ rationẽ eam quæ ſine materia eſt, aliam eam quæ in
materia eſt, rectè profectò dicitur, atq;
uerũ eſſe ponatur:
nulla tamen ob id ipſum mundos aut plures eſſe, aut plures
eſſe poſſe neceßitas eſt, ſi hic uniuerſa ex materia constat,
ut &
constare uidetur. Hoc autem modo, forſitan id quod
dicitur magis patebit:
ſi enim ſimitas concauitas eſt in naſo,
aut in carne, caroq́ materies eſt ſimitatis, ſi omnibus ex car
nibus una fieret caro, atq;
in hac ſimitas eſſet orta, nullum
aliud ſimum aut eſſet, aut fore omnino poſſet.
Simili quoq;
modo ſi materies in homine caro eſt, atque oſſa, ſi uniuerſa
ex carne, atq;
oßibus fieret homo, atq; illa dißolui nõ poſ-
ſent, alius homo profectò eſſe non poſſet.
Eadẽ fuerit & in
77[Handwritten note 7] cæteris ratio:
omnino enim quorum ſubstantia in ſubiecta
materia quadam eſt, eorum nihil oriri poteſt, ſi non aliqua
materia ſit.
Cœlum autem, eſt quidem ſingulare, & ex ma
teria constat:
ſed ſi non ex ipſius materiei parte, ſed ex uni-
uerſa materia constat, eſſe quidem ipſius cœli, atq;
huiuſce
cœli aliud eſt:
non tamen aut aliud erit, aut plures fieri poſ-
ſunt, propterea quòd uniuerſam hoc materiam eſt comple-
xum.
Restat ergo hoc demonstrare, ex uniuerſo inquam
ipſum naturali corpore, ſenſibiliq́;
constare. Dicamus
autem primum quidnam cœlum eſſe dicimus, atq;
quot mo-
dis:
quò magis id nobis manifestum quod quæritur: fiat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index