Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (227) of 376 > >|
251227
M. VITRUVII POLLIONIS
DE ARCHITECTURA
LIBER DECIMUS.
PRAEFATIO.
Nobili Graecorum et ampla civitate, Epheſi, lex vetuſta dicitur a ma-
joribus, dura conditione, ſed jure eſſe non iniquo conſtituta.
Nam archi-
tectus cum publicum opus curandum recipit, pollicetur quanto ſumptu
id ſit ſuturum;
tradita aeſtimatione magiſtratui bona ejus obligantur, do-
nec opus ſit perſectum.
Eo autem abſoluto, cum ad dictum impenſa re-
ſpondet, decretis et honoribus ornatur.
Item ſi non amplius quam quar-
ta in opere conſumitur, ad aeſtimationem eſt adjicienda et de publico
praeſtatur, neque ulla poena tenetur.
Cum vero amplius quam quarta
in opere conſumitur, ex ejus bonis ad perſiciendum pecunia exigitur.
Uti-
nam dii immortales ſeciſſent, quod ea lex etiam populo Romano, non
modo publicis, ſed etiam privatis aediſiciis eſſet conſtituta:
namque non
ſine poena graſſarentur imperiti;
ſed qui ſumma doctrinarum ſubtilitate
eſſent prudentes, ſine dubitatione proſiterentur architecturam:
neque pa-
tres ſamiliarum inducerentur ad inſinitas ſumptuum proſuſiones, et ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index