Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
251
251 (237)
252
252 (238)
253
253 (239)
254
254 (240)
255
255 (241)
256
256 (242)
257
257 (243)
258
258 (244)
259
259 (245)
260
260 (246)
< >
page |< < (237) of 795 > >|
251237DE MAGNETE. tea attraxiſſet: Si plures laminas Chalybeas inter ſe æquales habuiſ-
ſem animus erat, has ſibi affricare ſucceſſive, &
proportionem de-
crementi virium annotare, ſed iis deſtitutus, Experimentum dun-
taxat cum cultris cepi.
Communicat igitur Ferrum vim ſuam cum Ferro, ſed minus tra-
dit, quam habet, quamobrem decreſcit communicata visperpetuo,
quo plura corpora ferrea ſibi invicem applicata ſucceſſive ſuerint,
Eſt igitur hæc proprietas virtutis Magneticæ, utmaneat eadem quan-
titate in Ferro, etiamſi id a plurimis ferramentis tangatur:
2° ut
generet aut excitet in æquali ferramento minus virtutis quam ipſa
eſt:
non enim tranſire ex Ferro in Ferrum poteſt, quia eadem ma-
net in Ferro, quod antea obſedit.
EXPERIMENTUM CXII.
Quia lamellæ ferreæ & Chalybeæ Magneti affrictæ mutantur in
veros Magnetes, conati fuerunt Philoſophi ex pluribus ſibi impoſi-
tis laminis Magnetem artificialem componere, qui Ferrum attrahat,
elevet, geſtet, vim cum alio Ferro communicet inſtar veri Magne-
tis:
non injucundum, nec prorſus inutile erit fabricam ejuſmodi
Magnetis commemoraſſe:
Eligantur aliquotlaminæ Chalybeæ, tem-
peratæ, ſive induratæ ad eandem cum gladiis elaſticitatem;
per to-
tam ſuam longitudinem, ſint æque latæ, æque craſſæ &
politiſſi-
mæ, convenientiſſima menſura eſt ut ſint ad minimum 12 pollices
longæ, longiores tamen ſunt præſtantiores, {3/4} pollic.
latæ, {1/12} pol-
licis craſſæ:
Hæ bene imprægnatæ viribus liberalis & egregii Ma-
gnetis ſibi mutuo imponantur, eo ordine, ut poli cognomines
ſe contingant, omnesque accurate congruentes, unitum quaſi cor-
pus, parallelopipedum, forment, quod repræſentatur Tab.
3. fig.
2. huic armatura applicanda eſt, qualis Magneti apponitur, quæ
vinculo æeo CC cochlea cuprea inſtructo adigatur, ut arctiſſime
extremitates laminarum cum pedibus armaturæ conjungantur, ſunt
quoque laminæ ſibi fortiter apprimendæ.
ut unum corpus conſti-
tuant, idcirco ſuperius jugum cupreum BB imponitur, quod ope 4
ænearum cochlearum AAAA valde depreſſum, laminas coagmen-
tat in firmam unitamque maſſam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index