Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
131 119
132 120
133 121
134 122
135 123
136 124
137 125
138 126
139 127
140 128
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
< >
page |< < (240) of 445 > >|
252240IO. BAPT. BENED. ne, comperit eum inde aufugiſſe. Idque; fortaſſe, Iupiter data opera fecit, vt huiuſ-
modi Aſtrologos in admirationem induceret.
Idem dico de alijs coniunctionibus horum duorum.
Quod poſtea ait, eos ſecundo quoque anno coniungi, animaduertendum eſt, quia
(vt iam dixi) duæ ſunt ſpecies coniunctionum, quarum vna eſt linearum eorum me-
diorum motuum, altera corporum eorum, ſaltem in longitudine, cum ambo inue-
niuntur in eodem circulo, qui tranſit per polos ecclipticæ, nam eos inueniri in eadem
linea recta tranſeunte per centrum mundi, rarisſimum eſt.
Atque coniunctio ſupra di-
ctarum linearum vocatur media, & inter Iouem & Martem fieri ſolet ſpatio dierum.
816. cum dimidio, aut circiter.
Altera dicitur vera, ſiue apparens, & irregulatiſſima,
quæ quidem non ſeruat tempus determinatum.
Quare quamuis altero quoque; an-
no coniungantur;
& Iupiter duodenis annis tranſeat per totum Zodiacum, non ideo
neceſſe eſt, vt in ſpatio .24. annorum coniungantur in ſingulis ſignis, nunquam in eo
deſicientes, vtipſe credit loquens de veris coniunctionibus apparentibus, eo quod
ſint irregulatiſſimæ, vt dixi.
Atque ſi quis velit inuenire periodum coniunctionum mediocrium horum duo-
rum planetarum, ita faciendum erit.
Sumat periodum motus mediocris Iouis, quę
eſt dierum .4328. & Martis, quæ eſt dierum .687. in quo tempore Martis, Iupiter am
bulat gra .57. min .8. & diebus .30. conficit. grad .2. minut .29. & ſecun .23. ad ratio-
nem gra .360. in diebus .4328.
Mars verò ad rationem graduum .360. in diebus .687.
ſingulis .30. diebus conficit. gra .15. mi .43. ſecum .14. vnde differentia inter eos eſt gra
duum .13. mi .15. ſecum .51. per quam diuidendo productum graduum .57. min .8. in
dies .30. obuenient dies .129. & duæ tertiæ.
quibus addendo periodum Martis fient .
816.
cum dimidio, aut circiter.
Atque hęc eſt periodus infallibilis mediarum con
iunctionum Iouis cum Marte.
Nunc venientes ad tabulas Animaduerſionum, videbimus hæc mirabilia eius, in
quo conſiſtant & vbi ſint tam multi inſignes errores.
Primum igitur neminem later quod calculus Saturni, à Leouitio editus, difert à
calculo Stadij circiter gra .2. aut .3. cum Leouitius faciat eum progredi per tantum in
teruallum, modo plus, modo minus, & ſimiliter Iouem.
ſed longe minori diffe-
rentia, & ſępe gra .1. minus, atque in alijs planetis differunt, modo plus, modo minus.
Huic igitur mirum videtur, quod vnus ex his calculatoribus detineat Saturnum plu-
ribus menſibus in vno ſigno, & alter in alio, non animaduertens dictam differentiam
eſſe eius rei cauſam.
Miratur item, quod vnus ex is faciat Saturnum morari paucis
menſibus in vno ſigno, alter vero eum ibi detineat integris annis.
Vt exempli gra-
tia, verſus finem ſuæ tabulæ Saturni, dicit quod Leouitius eum carceri includit in
geminis annis .2. menſe vno, & diebus .9.
Stadius vero clementior eum liberat intra
menſes .3. & dies .14.
Sed hic non cogitat, quod Stadius facit eum ingredi in gemi-
nos anno .1559. die .10. Iunii, & ambulare directum vſque ad diem .6. Septembris,
eiuſdem anni gra .6. min .34. eumque; poſtea retrogradum inde exire die .22. Decem.
eiuſdem anni, cum ingreditur in Taurum, vbi partim retrogradus, & partim dire-
ctus manet vſque ad diem .20. Februa .1560. rediens poſtea in geminos, in quibus
manet vſque ad diem Iunii .1561. & inde ingreditur in Cancrum, ambulatque; dire-
ctus. gra .4. min .59. vſque ad diem .4. Octob.
Vnde retrogradiens rurſum intratin Ge
minos die .28. Decemb. eiuſdem anni, at que ibi partim retrogradus partim directus
manet vſque ad diem .12. Apr .1562. itaque in pluribus vicibus facit eum morari in
Geminis dies circiter .816. ideſt circiter menſes .27. ſumpſit autem hic ſcriptor bre­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index