Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
< >
page |< < of 355 > >|
1159[Figure 159]
prima eſt hypate, vltima verò note, quibus re­
petitis facilè eſt intelligere, quod reſpondet
Ariſt.
Reſpondet enim id non omninò verum
cenſeri debere, nam vtramque quidem hypa­
tem, ſcilicet & neten aſſumebant; triten verò
omittebant.
quibus verbis ordinem, quem Ter­
pander inuexit, inſinuare videtur, nam vt ait
Pauſanias in Lachonicis, Timothæus quatuor
chordas, antiquis ſeptem chordis à Terpan­
dro ordinatis addidit, quarum ſeptem chor­
darum hic erat ordo, & nomenclatura, & in­
terualla; è quibus triten ademptam videre eſt,
vt Ariſt. innuit.
Subdit poſtea aliam rationem dicens; fortè ſatius eſſe dicere neten qui­
dem antiquitus fuiſſe prætermiſſam, relicta hypate, co quod hypate, cum
diſtet per octauam, ſeu per Diapaſon à Nete, erat illius Antiphonum, ideſt,
erat vox eiuſdem naturæ, & ferè eadem cum ea.
ſciendum. n. Muſicos docere
voces omnes vſque ad ſeptem eſſe ab inuicem differentes, & diuerſæ naturæ
cùm autem ad octauam ventum eſt, tunc redire voces iterum eiuſdem na­
turæ, & ferè eædem cum præcedentibus: ita vt octaua ſit eadem cum pri­
ma, & nona cum ſecunda, & decima cum tertia, & ſic de reliquis, quæ om­
nes diſtant per octonarium, ſine ſunt octauæ.
dicebanturque; huiuſmodi voces
Antiphonæ, quaſi contraſonantes, vel viciſſim ſonantes (vide infra annota­
ta in 14. Probl.) quarum vox grauior, cùm dupla ſit, acutioris edit ſonum,
qui duplus eſt ſoni acutioris, ſiue qui bis in ſe continet ſonum acutioris.
Qua­
re relicta hypate, & dempta nete, quarum illa eſt huius dupla, nihil ferè ad­
emptum fuiſſe videbatur, cùm ſonus nete contineretur in ſono hypates.
hac
igitur de cauſa veteres illi netem potius, quam hypatem omiſerunt.
præte­
rea dici poteſt, eos hypatem potius retinuiſſe, quia cùm remiſſior ſit, fa­
cilius cantatur; Nete autem cùm acutiſſima ſit maiore vi, vt cantetur,
opus habet.
364
Probl. 8. (Cur grauis ſonum poteſt acutæ? An quia maius eſt; etenim quemad­
modum graue obtuſo, ſic acutum acuto angulo ſimile eſt) Ex intelligentia præ­
cedentis problematis, præſens fatis ferè clarum eſt: imò ex illo ortum iſtud
eſſe videtur.
quærit, cur vox grauior poſſit vocem acutiorem, ſiuè illi æqui­
ualeat, vt dictum eſt, in præcedenti de Antiphonis.
cauſa eſt, inquit, quia
grauis maior eſt, quàm acuta; grauis enim oritur à maiori corpore, vt à
chorda maiori, vt ſuperius apparuit; vel à maiori canna, vt patet in Orga­
nis.
voces autem, & ſoni eandem habent cum corporibus ſonantibus pro­
portionem.
quare grauis ſonus maior eſt acuto; cum igitur maior ſit, eum in
ſe continebit, eumque; poterit.
eſt enim grauis ſonus ſimilis angulo obtuſo, &
acutus ſonus ſimilis acuto angulo: obtuſus autem angulus maior eſt acuto,
eumque; in ſe continet.
eumque; propterea poteſt.
365
Probl. 9. (Cur ſolitarias cantilenas ſuauius audire ſolemus, ſi ad tybiam, aut
ad lyram vnam cantatur, cùm tamen ad fides, canticumqué idem, modo vtroque per­
agatur?
nam ſi idem ita amplius fit, plus ad plures tibias, atque etiam ſuauius eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index