Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
231
231 (179)
232
232 (180)
233
233 (181)
234
234 (182)
235
235 (183)
236
236 (184)
237
237 (185)
238
238 (186)
239
239 (187)
240
240 (188)
< >
page |< < (200) of 389 > >|
252200THEORIÆ velut in plumbo. Si demum vires hinc, & inde per exiguum
intervallum durent, poſt quod nulla ſit actio, vel ingens re-
pulſivus arcus conſequatur, qui ſequentes attractivos ſuperet;
habebitur virga rigida, & fractio, ac eo major erit ſoliditas,
&
illa, quæ vulgo appellatur durities, quo vires illæ hinc &
inde ſtatim poſt limites fuerint majores.
438. Atque hic quidem jam etiam ad diſcrimen devenimus
inter elaſtica, &
mollia: verum antequam ad ea faciamus gra-
11Quid, & unde
viſcoſitas.
dum, adnotabo non nulla, quæ adhuc pertinent ad ſolidorum,
&
fluidorum naturam, ac proprietates. Inprimis media inter
ſolida, &
fluida, ſunt viſcoſa corpora, in quibus eſt aliqua
vis in latus, ſed exigua.
Ea reſiſtunt mutationi figuræ, ſed
eo majore, vel minore vi, quo majus, vel minus eſt in di-
verſis particularum punctis virium diſcrimen, a quo oritur vis
in latus.
Viſcoſa autem præter tenacitatem, quam habent in-
ter ſe, habent etiam vim, qua adhærent externis corporibus,
ſed non omnibus, in quo ad humidos liquores referuntur.
Hu-
miditas enim eſt itidem reſpectiva.
Aqua, quæ digitis noſtris
adhæret illico, &
per vitrum, ac lignum diffunditur admo-
dum facile, oleaginoſa, &
reſinoſa corpora non humectat, in
foliis herbarum pinguibus extat in guttulas eminens, &
avium
plurium plumas non inficit.
Id pendet a vi inter particulas
fluidi, &
particulas externi corporis; & jam vidimus pro di-
verſa punctorum diſtributione particuias eaſdem reſpectu alia-
rum debere habere in eadem directione vim attractivam, re-
ſpectu aliarum repulſivam vim, &
reſpectu aliarum nullam.
439. In particulis illis, quæ ad ſoliditatem requiruntur, in-
22Organicorum
corporum effor-
matio per vires
in latus verſus
certa ſuperficiei
puncta.
venitur admodum expedita ratio phænomeni ad ſolida corpo-
ra pertinentis, quod Phyſicos in ſummam admirationem ra-
pit, nimirum diſpoſitio quædam in peculiares quaſdam figu-
ras, quæ in ſalibus inprimis apparent admodum conſtantes,
in glacie, &
in nivium ſtellulis potiſſimum adeo ſunt elegan-
tes etiam, &
ad certas quaſdam leges accedunt, quas itidem
cum conſtanti admodum figurarum forma in gemmarum ſuc-
cis ſimplicibus obſervamus, quæ vero nuſquam magis ſe pro-
dunt, quam in organicis vegetabilium, &
animalium corpori-
bus.
In hac mea Theoria in promptu eſt ratio. Si enim par-
ticulæ in certis ſuæ ſuperficiei partibus quaſdam alias particu-
las attrahunt, in aliis repellunt;
facile concipitur, cur non niſi
certo ordine ſibi adhæreant, in illis nimirum locis tantummo-
do, in quibus ſe attrahunt, &
fatis firmos limites nanciſci poſ-
ſunt, adeoque non niſi in certas tantummodo figuras poſſint coa-
leſcere.
Quoniam vero præterea eadem particula, eadem ſui
parte, qua alteram attrahit, alteram pro ejus varia diſpoſitio-
ne repellit;
dum maſſa plurium particularum temere agitata
prætervolat;
eæ tantummodo ſiſtentur, quæ attrahuntur, & ad
ea ſe applicabunt puncta, ad quæ maxime attrahuntur, ac in
illis hærebunt, in quibus poſt acceſſum maxime tenaces

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index