Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 316 > >|
1
Simplicius libro quarto de cælo particula trigeſima dixit
vtrumque corpus eſſe continuum, ideo partem a parte ſuſtine,
ri, & propter eam causam pondus non ſentiri, vt animalia in
parietum foraminibus latitantia, à parietum graui pondere
non præmuntur, quia vndique murus ſemetipsum ſustentat,
quæ an vera ſint alibi diſputauimus, ea quæ nos attulimus, ve
rissima eſſe arbitramur, ideo Simplicium prudentes præteri­
mus, & à parte Auerrois ſtamus, à quo hanc noſtram ſenten
tiam mutuati ſumus.
Est ergo aer, & aqua tum grauis, tum
leuis in ſuo loco naturali non propriè, sed quia vtrumque cor­
pus tum graue, tum leue, tum ſursum, tum deorſum portat,
& vtriuſque motum iuuat, ſiue natura, ſiue violentia fiant.
Reditus ad exemplum vtris illius, de quo ſupra
capite ſexto diximus.
Cap. XII.
EAM ob rem vter inflatus (vt ad illum reuertamur, à
quo diſceptatio noſtra senſim effulxit) maioris ponde­
ris eſſe solet vtre non inflato, quod aer in vtre inflato in­
cluſus ſit grauis, id est vtris grauis motum deorſum iuuet, &
inflatum vtrem deorſum celerius portet, quam ſi non eſſet in­
flatus; & eiuſdem motum citatiorem efficiat, non alia de cauſa,
quam ea ſit, quam hactenus accepistis.
Plumbum etiam quod
ferro rarius eſt, ferro eſt grauius in aere propter aeris par­
tes, quæ plures in raro plumbo, quam indenſo ferro continen­
tur: qua de re Aristoteles agit libro quarto Phyſicorum par
ticula octuageſimaquarta, & octuageſimaquinta, hæc ad ma
teriam.
Ad formam argumenti supra adducti cum ex tertio cæ­
li particula vigeſimaoctaua, & ex quarto cæli particula tri-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index